omnis postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis. et ideo quia terrena omnia moriuntur diluuio, solus autem iustus in aeternum manet, ad ipsum dicitur: statuam testamentum meum ad te, quia ipse diuinae est heres gratiae, ipse caelestis possessor hereditatis, beatissimorum consors honorum. et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent, nec cedit hereditas, donec uiuit E testator: deus autem cum sit sempiternus, transfundit iustis diuinae hereditatem substantiae et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non grauant suorum consortes honorum. magisque fruitur eo quo nos utimur. denique dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia nos ditaremur, qui testamentum utrumque suo consummauit sanguine, ut nos uitae suae coheredes et mortis faceret heredes, quo et uitae haberemus consortium et F mortis beneficium. multum autem tribuit iusto dicendo: statuam testamentum meum ad te, eo quod rationabilis et fidelis uir ipse sit testamentum dei. ipse est enim hereditas dei, ipse possessio, in quo uirtus diuini testamenti est, in quo fructus iudicii, in quo hereditas promissionis, de quo dixit Dauid: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. sed iam salua expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus., Intra inquit tu et omnis domus tua in arcam, quia241 A te uidi iustum in generatione ista. manifeste fides B propheticae sententiae etiam hoc adstruitur loco, quia stultus 3 Prouerb. 10, 30 4 Gen. 6, 18 13 II Cor. 8, 9 15 ROIU. 8, 17 22 Psalm. CXXVI 3 25 Gen. 7, 1 5 heres est B 6 consora P (s alt. 8. u. m2) 8 transcribere P (ri m2 s . i) 11 vllo P (v 8. u. m2) 12 deneque (i 8. e alt.) P 14 nos om. B 15 suae uitae N 16 quo (o ex ae m3) P et pr. 8. n. P haberemus P (re s. u.) 19 et fidelis om. N 20 dei om. NB 22 dicit N dauid om. B merces P (e alt. ex i) 24 magist\' B 25 tu et P (m3 in ras . 3 litt.) 26 manifesta T\' 27 profeticae P 28* sibi soli stultus est, rapiens autem sibi et plurimis sapit. itaque Noe iusti merito etiam domus eius in diluuio seruatur. sic in mari nauigantes et in bello exercitus, si illis non desit gubernatoris peritia, istis imperatoris prudentia, a periculo tuti sunt aliena ope. sed quia boni imperatoris bonus exercitus est, ideo etiam in eo laudem iusti intellegimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut uirtutis C fulgeret consortio, meritoque inuenit salutem cognatio. nec repugnat quia postea aut filius aut uxor offendit. dormiebat iustus, cum erraret filius. femina quoque utpote sexus fragilioris mole periculi turbata, quae totum orbem diuino incendio perire crederet, quid miraris si uirum non potuit sequi, cum ipse iustus ab angelis monitus uix euaserit? quid autem mirum si homini obrepat error aut se relaxet intentio? argue ergo quia et iustus inebriatus est.