Omnia inquit quae sunt in terra morientur. quid utique muta deliquerant animantia? qua causa subiecta sunt C poenae, quae peccandi sensum non habent? sed 27 Gen. 6, 17 Philo Quaest. II 9 1 chartaae P (charthae corr. ml, tae s . thae graphio) chartae T carthae T\' cartae NB 10 enim] autem B 11 eam P (m exp.) T inrepsit B 13 fluuio XB est om. B 14 hominem subiciat B huiusmodi TT\' 16 libertatem innocentiae N 17 diluuio est N remedium 5 P (6 s. u) B 28 itaque N qui (a s. i) P quemadmodum in bello cum imperator ab hoste occiditur, commoritur eius exercitus atque omnis comminuitur uirtus militaris, sic non discrepare a iustitia uisum est, cum interiret homo, cui regalem quandam dominus deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus uolatilibus feris bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes et quaecumque erant inrationabilia commorerentur animalia. denique si D quando est pestilentia corrupto caeli tractu, prius ea quae sunt inrationabilia lues dira contaminat et maxime canes equos boues atque ea inficit quae cum hominibus conuersari uidentur, sic morbi uis etiam genus humanum inplicat. haec igitur prima causa iustae, ut arbitror, adsertionis, secunda illa quia nemo accusat naturam cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos uideamus E amputatis manibus et pedibus superuiuere. sed non eadem ceterorum membrorum est praerogatiua quae capitis, ideoque absciso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam membra omnia, nec in eo aut operatoris prouidentia desideratur aut substantiae humanae fragilitas redarguitur. similiter ergo nemo nunc arguat quia caput et principale quoddam ceterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum uideri si cetera commoriantur F animantia.