hoc est hominis diluuium. unde mihi uidetur per arcae huius F figuram uoluisse deum nos edocere quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluuio. corruptela enim diluuii causa est. ea ubi inrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum, ut totum corpus tanto et tam profundo uitiorum profluuio mergatur. nihil est enim quod tam miserae seruituti subiciat hominem quam libido atque eiusmodi cupiditates, quae iugo quodam criminum graui deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat adtollere, utpote quae innocentiae libertatem amiserit. maximum ergo iri hoc diluuio remedium, ut iustum praeferas eumque mandati caelestis exsecutorem 239 4 eligas. quis est iustus in nobis nisi mentis uigor, qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram? cohibe ergo et tu omnes inrationabiles passiones tuas omnesque sensus tuos menti subice animique imperiis adsuesce. euolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in uulgus libidinem: et per rationabilem mentem poteris etiam inrationabilia tua et inmunda peccata ab omni periculo diluuii B liberare. Omnia inquit quae sunt in terra morientur. quid utique muta deliquerant animantia? qua causa subiecta sunt C poenae, quae peccandi sensum non habent? sed 27 Gen. 6, 17 Philo Quaest. II 9 1 chartaae P (charthae corr. ml, tae s . thae graphio) chartae T carthae T\' cartae NB 10 enim] autem B 11 eam P (m exp.) T inrepsit B 13 fluuio XB est om. B 14 hominem subiciat B huiusmodi TT\' 16 libertatem innocentiae N 17 diluuio est N remedium 5 P (6 s. u) B 28 itaque N qui (a s. i) P quemadmodum in bello cum imperator ab hoste occiditur, commoritur eius exercitus atque omnis comminuitur uirtus militaris, sic non discrepare a iustitia uisum est, cum interiret homo, cui regalem quandam dominus deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus uolatilibus feris bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes et quaecumque erant inrationabilia commorerentur animalia. denique si D quando est pestilentia corrupto caeli tractu, prius ea quae sunt inrationabilia lues dira contaminat et maxime canes equos boues atque ea inficit quae cum hominibus conuersari uidentur, sic morbi uis etiam genus humanum inplicat. haec igitur prima causa iustae, ut arbitror, adsertionis, secunda illa quia nemo accusat naturam cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos uideamus E amputatis manibus et pedibus superuiuere. sed non eadem ceterorum membrorum est praerogatiua quae capitis, ideoque absciso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam membra omnia, nec in eo aut operatoris prouidentia desideratur aut substantiae humanae fragilitas redarguitur. similiter ergo nemo nunc arguat quia caput et principale quoddam ceterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum uideri si cetera commoriantur F animantia.