Haec cum ita fabre naturali institutione ad dei D praeceptionem composita uidentur, tamen nisi a nobis edendi agendique mensura seruetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluuium et quaedam totius labes corporis; intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat. itaque aut duritie interna tenduntur et quatiuntur doloribus aut incocto ciborum umore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur, quia uelut 1 indigentie T\' indigentie B esset et Test ct P ml N esset P vi3 T\' Ct: B 5 cibos P (o ex u) 6 procedere N 7 et bibentes T et om. B 10 temperet prudentia B 11 superiorem appellant B 12 quoquitur T digeritur uapore N 13 sucusque B 20 fabre TT\'B frabrc P, om. N 21 uideantur 1x (a 8. u.) N nisi om. N edeNdi P (K ex cort. m2\') edendi a nobis N 22 mensura Oln. N 25 duritie scripsi duritiae PT duritia cet . 26 umore T humore P (hum s. u. m2) cet . 27 qua P chartae specie geminus eorum amictus adseritur: unus exterior, E quem continuum aiunt periti uel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus, alius interior tamquam lateribus adtextus, unde aiunt non totum solui cum raditur; nam si continuus esset interior, inmedicabilis scissura eius foret. illic per moram adiunctionum adhaerere ciborum reliquias; quae si adiunctiones soluantur, transire semesos cibos et potus defluos. hoc est hominis diluuium. unde mihi uidetur per arcae huius F figuram uoluisse deum nos edocere quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluuio. corruptela enim diluuii causa est. ea ubi inrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum, ut totum corpus tanto et tam profundo uitiorum profluuio mergatur. nihil est enim quod tam miserae seruituti subiciat hominem quam libido atque eiusmodi cupiditates, quae iugo quodam criminum graui deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat adtollere, utpote quae innocentiae libertatem amiserit. maximum ergo iri hoc diluuio remedium, ut iustum praeferas eumque mandati caelestis exsecutorem 239 4 eligas. quis est iustus in nobis nisi mentis uigor, qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram? cohibe ergo et tu omnes inrationabiles passiones tuas omnesque sensus tuos menti subice animique imperiis adsuesce. euolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in uulgus libidinem: et per rationabilem mentem poteris etiam inrationabilia tua et inmunda peccata ab omni periculo diluuii B liberare.