Nunc illud quaeramus, quid sit quod dixerit dominus: E inferiora arcae bicamerata et tricamerata facies. inferiora quidem dicendo aduertimus quod pulchre sentire nos uoluerit inferiore loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est ea uiscera, quae acceptum conficiunt cibum. corruptibilis enim esca est, quod autem corruptibile non superioribus conparandum, sed inferioribus. simul quia deorsum cibus fertur, cuius exigua portio uiribus corporis alimoniaeque proficit, F reliqua pars aluo purganda deducitur, quia intestina sunt, per quae descendunt ciborum superflua, ita operator noster instituit, ut non extenta a stomacho ad imum, sed insinuata sint ac reflexa, quo uitae nostrae usus propagaretur. nam si extenderentur intestina hominis, quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora et necesse esset iugiter esurire nos, iugiter epulari aut desistente alimentorum substantia deficere ilico. nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipertita ac tripertita haeret cibus et descendendo paulatim uires ministrat, sucum infundit corpori, tenet 238 A satietatem, differt edendi appetentiam, nec subita effusio ac repentina euacuatio est nec inexplebilis adpetentia est nec 6 I Cor. 7, 40 7 Luc. 13, 30 8 Gen. 6, 16 Philo Quaest. II 7 4 tropheo P (h s. u.) cet . 7 dictum T dictum est P (est s. u. m2) T\'NB 8 quaeremus NB dixit N 9 et tricamerata om. T 10 nos sentire N 11 inferiori N 14 sed inferioribus comparandum N 18 a] ad (d exp. m2) P, fort . ab insinuata P (in del. m2) sinnata cet . 21 iugiter] semper N 22 desistente 11 (sistent in ras.) deficiente N 24 haeret scripsi habet T haberet P adhaeret P corr. ml cet . et om. T 26 effusione P (ne eras.) ac] aut N 27 uacuatio T insatiabilis epulandi libido. primum ergo indigentia esset et fames, deinde ex bis sequeretur edendi sine intermissione conti ouatio. quid autem deformius quam semper uentri studere, qui cum repletur uacuandus est, cum uacuatur replendus? tertium quid superat nisi mors inter ipsos cibos epulasque B permixta? quomodo enim poterant diutius uitam producere simul edentes et esurientes, bibentes sitientesque et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant statimque esurientes? nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat prouidentia. primum enim in stomacho, quem plerique uentrem appellant superiorem, conficitur cibus, deinde coquitur in iecore atque eo uapore c digeritur. sucus eius diuiditur certis uiscerum portionibus, ex quo omne corpus ualescit. quod satis iuniorum incrementa, senum testificatur perseuerantia. reliquum cibi in uentrem defluit, quem omnes uentrem appellamus sine adiectione, plerique uentrem dicunt inferiorem, ex quo fimus necesse est, qui plenus iam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transuerso ostium. Haec cum ita fabre naturali institutione ad dei D praeceptionem composita uidentur, tamen nisi a nobis edendi agendique mensura seruetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluuium et quaedam totius labes corporis; intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat. itaque aut duritie interna tenduntur et quatiuntur doloribus aut incocto ciborum umore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur, quia uelut 1 indigentie T\' indigentie B esset et Test ct P ml N esset P vi3 T\' Ct: B 5 cibos P (o ex u) 6 procedere N 7 et bibentes T et om. B 10 temperet prudentia B 11 superiorem appellant B 12 quoquitur T digeritur uapore N 13 sucusque B 20 fabre TT\'B frabrc P, om. N 21 uideantur 1x (a 8. u.) N nisi om. N edeNdi P (K ex cort. m2\') edendi a nobis N 22 mensura Oln. N 25 duritie scripsi duritiae PT duritia cet . 26 umore T humore P (hum s. u. m2) cet . 27 qua P chartae specie geminus eorum amictus adseritur: unus exterior, E quem continuum aiunt periti uel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus, alius interior tamquam lateribus adtextus, unde aiunt non totum solui cum raditur; nam si continuus esset interior, inmedicabilis scissura eius foret. illic per moram adiunctionum adhaerere ciborum reliquias; quae si adiunctiones soluantur, transire semesos cibos et potus defluos.