Namque si spectes singnla quae in hominis forma ad usum B aliquem composita uidentur, ut oculi ad uidendum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem. quam deformes sunt uultus caecorum! et quid mirum si uultus hominis sine oculis deformis est, quando ipsum caelum sine sole non habet suum decorem? tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam mundi oculi. detrahe stellarum lumina, et quaedam est in caelo ipso caecitatis C deformitas. pili ipsi, qui orbem oculorum praetexunt et uelut quadam acie praetendunt, ne sorde aliqua et pulueris caligine pupilla laedatur, et ipsi excipiunt, si quid fuerit inlatum quod oculum possit laedere, si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia, quae pretiosorum monilium specie uelut intexta gemmis refulgent. aurium quoque ut necessarius usus ita decora species, quas D si qui truncauerit, toti uultui inferet deformitatem. in quibus ita elaborauit opus suum natura, ut ipsi anfractus cauernarum mira prouidentia sinuati plurimum utilitatis adierant, ne repente feriat secreta capitis sonus. denique saepe multos inprouiso clangore consternari uidemus et adtonitos aut uocis alicuius aut tumultus sono expauescere. sordes ipsae, quae intra eosdem gignuntur amfractus, uelut quodam glutino auditum ligant. simul si uehementior pulsus fuerit alicuius E sonitus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat quam inprouisus interna concutiat. uermiculi quoque si aurem 8 Secnndi sent., cf. Mullach. Fragm. phil. Graec. I 518, 21 et 83 1 expectes T 5 sine] absque N 6 deformis sit B 7 dicimus T 9 ipso caelo B caecitatis P (ti s. u. m3) 10 praetegunt B 11 quandam aciem N alique P (a 8. ?) 13 possit P (i ex e m3) 15 munilium P (corr. m3) T 17 qui scripsi quis B (ut uidetur in ros.), om. cet . truncauerit T (is s. it) toto N infert T\' (corr . infers) 18 elaborauerit T laborauit N 19 n.ira 8. u . m3 (?) P adferant P (e 8. a alt.) 23 intra scripsi infra libri inter a anfractus T\' (n ex m) N 24 sonus N penetrare temptauerint, quodam sordium uisco tenentur. nares simae contra naturam uidentur. iam si incisae fuerint, quomodo potest uita subsistere sublato spirandi meatu? quemadmodum pecudis magis facies quam uultus hominis aestimatur!