Nunc quaero qua ratione Cham illiua improbi filium Chum B seniorem scriptura fuisse memorauit? duo genera terrae, unum uelut harenosum et puluerulentum, immo ut expressius dicam puluis, aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est terra solidior et profunda. quid igitur improbus nisi puluerem generat, ex quo generatio esse non possit? ideoque c propheta puluerem impiis conparauit dicens: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terra.e, eo quod etiam secundum altiorem sensum infecunda sit impiorum anima,, quae fructus utiles generare non possit. qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem generat, qui erat uenator ante deum? unde dictum est: sicut 278 A Nembroth gigans uenator ante deum. quid aliud igitur puluis et harena generaret nisi terrenum hominem, eo quod impius caelestibus terrena praeponat. gigantes enim fabula inducuntur aduersum superna pugnare uoluisse et terreno ascensu ascendendum ad caelestia putauerunt. altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit uoluptates et eas sequitur et putat his se posse ad dei gratiam peruenire et regnum caeleste huiusmodi erroribus B deferendum, is aduersum caelestia contumaci proeliatur affectu. propterea in prouerbio est de eo qui deliquerit: \'sicut Nembroth gigans uenator ante deum\'. Nembroth autem per interpretationem Aethiops dicitur. color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui aduersus lumini est, claritatis exsors, tenebris inuolutus, nocti similior quam diei. 1 Gen. 10, 6 sq. Philo Quaest. II 81 7 Psalm. I 4 12 Gen. 10, 8 sq. Philo Quaest. II 82 1 Chum scripsi cu P (del. m1), om. cet . 2 fuisse scriptura B 8 proiecit P 9 altiorem ow. N 11 nembroth B (b s. u. m2) nebroth CJf 13 nebroth T\'C nebroth B (b s. u. m2) 13 et 23 gigapa P gigas c<\'< . 16 fabulae P (ae ex a) T\'BCM et (Mt quibus haec leguntur: uoluisse pugnare aduersum superna fabulae inducunt) D2V inducunt P (*er