Nuac quoniam post diluuium Noe dicitur uixisse trecentis E et quinquaginta annis nequaquam praetereundum putamus. nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cuius typo iustus a diluuio liberatus est. in quinquaginta iubelaeus est numerus remissionis, quo spiritus sanctus missus a caelo est gratiam humanis pectoribus infundens. perfecto igitur numero remissionis et gratiae iustus curriculum uitae huius F impleuit. de generatione inquit lapheth: Rodus et aliae insulae nationum sunt. non inmerito latitudo dicitur, quando etiam in alteram partem naturae, hoc est maritima generatio eius processit. uere enim tamquam latitudo non fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, hoc est terrae possessione, uerum etiam introgressa est mare, ad insulas usque processit. hoc secundum litteram. secundum altiorem autem sensum, eo quod ea quae extra sunt, quae dicuntur bona, diuitiae potestates honores, quasi 277 A diffunduntur latius nec tantum his contenti sunt diuites quae in manibus et in conspectu sunt, sed longe lateque diffundunt suas cupiditates, dum aut pecuniarum conpendium de ulterioribus quaeritur aut honor a pluribus aut potestas diffusior aut cupiditas. 7 Gen. 9, 28 Philo Quaest. II 78 14 Gen. 10, 4 sq. Philo Quaest. II 80 2 luxoriosos P (os alt. ex us m2) T\'2VC\' auffragatio DN corrupi..t D corrupit N corruperunt B (i in r(M.) 4 indifferentiae sunt DNCM 10 tipo PT\' iubeleus PDNB et (e pr. ex i) T\' inbileus CM 11 est a caelo M 14 iafet T\' iaphet cet. 19 mare introgressa (OM . est) B introgressa P (o ex a) 20 est delendum esse uidetur 21 eo quod eras. Z), om. N