<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="121" subtype="section" type="textpart"><p>multa profertur. hoc secundum litteram. ceterum <note type="margin">B </note> <lb/>
            non tam hic homines quam mores conprehenduntur, quorum <lb n="15"/>
            in utroque una natura. nam Cham \'calor\' Chanaan \'conmotio* <lb/>
            et \'inquietudo\'. qui autem calidus est utique inquietus atque <lb/>
            conmotior est. in duobus igitur erat una passio et unus  <lb/>
            affectus.</p></div><div n="122" subtype="section" type="textpart"><p>itaque cum alter addicitur, uterque damnantur. cur <lb/>
            sanctus igitur Noe benedicens filium suum Iapheth ait:<note type="margin">c </note> <lb n="20"/>
            dilatet dominus Iapheth et habitet in domibus Sem <lb/>
            et fiat Chanaan seruus eius? diximus supra Iapheth <lb/>
            quasi indifferens bonum significari. indifferentia autem latitudinem <lb/>
            habet, quae est in salute uigore decore fortitudine <lb/>
            diuitiis gratia nobilitate amicis potestatibus et ceteris. sed <lb n="25"/>
            haec licet indifferentia bona sint, tamen plerisque nocuerunt, <lb/>
            qui ea non cum sapientia et iustitia possederunt. multos enim

<note type="footnote"> 16 Philo Quaest. II 77 de sobr. 10 (I 399, 23 aq.) 21 Gen. 9, <lb/>
            27 Philo Quaest. H 76 et 77 22 cf. sect. 3 </note>

<note type="footnote"> 3 pater om. <hi rend="italic">DN</hi> ipse <hi rend="italic">Om. DNCM</hi> 4 eisistat <hi rend="italic">.P, om. B</hi> exiatat <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 6 deinde quia cum <hi rend="italic">scripsi</hi> deinde quia qui <hi rend="italic">PT\'B</hi> deinde qui C <lb/>
            deinde quia M denique qui <hi rend="italic">D</hi> (qui s. u.) <hi rend="italic">N</hi> 13 eam usque ad filium N <lb/>
            afflictionis P (nia <hi rend="italic">era.s.)</hi> 19 addicitur <hi rend="italic">P</hi> (d <hi rend="italic">alt</hi>. s. u.) damnantar <lb/>
            P damnatur <hi rend="italic">cet</hi>. cur <hi rend="italic">scripssi</hi> cum P <hi rend="italic">(ea:p.) DNCM, om. T\'.B</hi> 20-22 iafeth <lb/>
            <hi rend="italic">2x</hi> iaphet <hi rend="italic">cef</hi>. 21 et <hi rend="italic">T\', om</hi>. cc&lt;. </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            ebrios fecere diuitiae, nobilitas et potestas superbos, <note type="margin">D </note> pulchritudo  <lb/>
            luxuriosos, cuius suffragio alienae mentis corruperint <lb/>
            castitatem. ergo pro utentis affectu horum quae diximus <lb/>
            indifferentia est, quorum usus aut uirtutibus regitur aut certe <lb/>
            sine gubernatione uirtutum fraudi esse incipiunt quae possunt <lb n="5"/>
            esse utilitati. 
</p></div><div n="123" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Nuac quoniam post diluuium Noe dicitur uixisse trecentis <note type="margin">E </note> <lb/>
            et quinquaginta annis nequaquam praetereundum putamus. <lb/>
            nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cuius <lb/>
            typo iustus a diluuio liberatus est. in quinquaginta iubelaeus <lb n="10"/>
            est numerus remissionis, quo spiritus sanctus missus a caelo <lb/>
            est gratiam humanis pectoribus infundens. perfecto igitur <lb/>
            numero remissionis et gratiae iustus curriculum uitae huius <note type="margin">F </note>  <lb/>
            impleuit. 
</p></div><div n="124" subtype="section" type="textpart"><p> de generatione inquit lapheth: Rodus et aliae <lb/>
            insulae nationum sunt. non inmerito latitudo dicitur, <lb n="15"/>
            quando etiam in alteram partem naturae, hoc est maritima <lb/>
            generatio eius processit. uere enim tamquam latitudo non <lb/>
            fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, <lb/>
            hoc est terrae possessione, uerum etiam introgressa <lb/>
            est mare, ad insulas usque processit. hoc secundum litteram. 
</p></div><div n="125" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            secundum altiorem autem sensum, eo quod ea quae extra <lb/>
            sunt, quae dicuntur bona, diuitiae potestates honores, quasi <note type="margin">277 A </note> <lb/>
            diffunduntur latius nec tantum his contenti sunt diuites quae <lb/>
            in manibus et in conspectu sunt, sed longe lateque diffundunt <lb/>
            suas cupiditates, dum aut pecuniarum conpendium de ulterioribus <lb n="25"/>
            quaeritur aut honor a pluribus aut potestas diffusior aut <lb/>
            cupiditas.

<note type="footnote"> 7 Gen. 9, 28 Philo Quaest. II 78 14 Gen. 10, 4 sq. Philo <lb/>
            Quaest. II 80 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 luxoriosos <hi rend="italic">P</hi> (os <hi rend="italic">alt. ex</hi> us m2) <hi rend="italic">T\'2VC\'</hi> auffragatio DN corrupi..t <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> corrupit <hi rend="italic">N</hi> corruperunt <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">in r(M.)</hi> 4 indifferentiae sunt <hi rend="italic">DNCM</hi> <lb/>
            10 tipo <hi rend="italic">PT\'</hi> iubeleus <hi rend="italic">PDNB et</hi> (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> i) T\' inbileus <hi rend="italic">CM</hi> 11 est <lb/>
            a caelo <hi rend="italic">M</hi> 14 iafet <hi rend="italic">T\'</hi> iaphet cet. 19 mare introgressa <hi rend="italic">(OM</hi>. est) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            introgressa <hi rend="italic">P</hi> (o <hi rend="italic">ex</hi> a) 20 est <hi rend="italic">delendum esse uidetur</hi> 21 eo quod <lb/>
            <hi rend="italic">eras. Z), om. N</hi> </note> 
<pb n="496"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>