<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="117" subtype="section" type="textpart"><p>sensus autem altior <lb/>
            hoc habet, quia insipiens praesentia tantummodo uidet, quae <lb/>
            in oculis sunt, futura non respicit, praeterita non cogitat, <lb/>
            sapiens autem et praeterita recordatur et futura considerat<note type="margin">.F </note> <lb n="5"/>
            omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc eat praeterita <lb/>
            spectat nec naturae quodam usu impeditur: nihil uacuum, <lb/>
            nihil nudum suorum patitur esse gestorum. operit quae aliter <lb/>
            gesta sunt amictu quodam et gratia uel praesentis operis uel <lb/>
            futuri, ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat. <lb n="10"/>
            unde et apostolus superiora obliuiscebatur, priora appetebat, <lb/>
            sed obliuiscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut <lb/>
            tegeret superiora delicta bonisque operibus obumbraret. beati <lb/>
            enim et illi quorum tecta peccata sunt, id est si tegantur <lb/>
            bonis factis et operiantur uirtutum sequentibus disciplinis. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="118" subtype="section" type="textpart"><p> Et sobrius inquit factus est Noe a uino. manifestum <note type="margin">275A </note> <lb/>
            est ex ebrietate intercedente somno sobrios fieri homines, <lb/>
            mens autem sobria est, quando et praeterita et futura cognoscit. <lb/>
            sobria ergo erat mens iusti et quando ebria putabatur; <lb/>
            est enim praeclarum poculum inebrians iustos. ille<lb n="20"/>
            autem uere inebriatus erat qui ridebat patrem. quia enim <lb/>
            neque praeteritam generationis gratiam neque praesentem reuerentiam <lb/>
            patris neque futuram poenam paternae iniuriae considerabat, <lb/>
            uere ebrius erat et quod putabat uidere se non <note type="margin">B </note> <lb/>
            uidebat. erat in illo profunda caecitas qui patrem uidere non <lb n="25"/>
            poterat. nam si uidisset patrem, non utique risisset; neque <lb/>
            enim ridendus, sed uerendus est pater. multo autem <lb/>
            amplius mentem iusti insipiens uidere non poterat. quomodo

<note type="footnote"> 1 Cic. de ofF. I 129, cf. Ambros. de ofF. I 18, 79 11 Philipp. 3,14 <lb/>
            13 Psalm. XXXI 1 16 Gen. 9, 24 Philo Quaest. II 73 20 Psalm. XXII 5 </note>

<note type="footnote"> 3 tantummodo praesentia <hi rend="italic">B</hi> 10 praetereat P (t <hi rend="italic">oM</hi>. N. <hi rend="italic">u.)</hi> inortatum <lb/>
            P (n s. t pr <hi rend="italic">m2</hi>) 12 persequutionis P 13 bonisq; bonisq; <lb/>
            <hi rend="italic">(aK. creM.) P</hi> 14 sunt peccata <hi rend="italic">DNM</hi> 16 est <hi rend="italic">OMt. DNCM</hi> 17 somno <lb/>
            intercedente <hi rend="italic">B</hi> somNo <hi rend="italic">P</hi> (N in litura<hi rend="italic">)</hi> 19 et] etiam <hi rend="italic">M</hi> 20 ille <lb/>
            enim <hi rend="italic">B</hi> 21 fuerat <hi rend="italic">B</hi> patrem ridebat <hi rend="italic">B</hi> quia enim P qui <lb/>
            enim <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            enim uidebat qui in eo putabat ebrietatis errorem, ubi erat <lb/>
            perfectus sapientiae ceterarumque uirtutum uapor? sicut <lb/>
            scriptum est: uapor eat enim uirtutis dei. quando enim <note type="margin">c </note> <lb/>
            mens magis sobria est quam tunc, quando naturam omnium <lb/>
            rerum temporumque praesentium et futurorum ita spectat negotia, <lb n="5"/>
            ut nulla in eo temporalis titubantia ebrietatis appareat? 
</p></div><div n="119" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            \' quaero etiam qua ratione, cum ante medium dixerit inter filios <lb/>
            Cham, nunc iuniorem constituat. sic enim scriptum est: <lb/>
            cognouit Noe omnia quae fecit ei filius iunior. <lb/>
            numquid ante scriptura in ordine generationis en-auit? non utique. <lb n="10"/>
            quid ergo? contraria nunc scripta sunt? non arbitror. <note type="margin">D </note> <lb/>
            quomodo igitur soluitur, nisi iuniorem non aetate, non tempore <lb/>
            accipias, sed rudem sensus et in quadam intellectus <lb/>
            infantia constitutum, qui doctrinam prouectioris aetatis non <lb/>
            hauserit nec perceperit senile consilium? cani enim quidam <lb n="15"/>
            sunt sensus hominum. et ideo inquit: quom ueneris ad <lb/>
            seniorum concilium, claude os tuum, ut habet alibi <lb/>
            sententia: discendum enim tibi prius est quam <lb/>
            loquendum. aures ergo paratas habe, ut aliquid de <note type="margin">E </note> sapientium  <lb/>
            consiliis consequaris. lingua reprimenda est, auditio praeparanda. <lb n="20"/>
            </p></div></div></body></text></TEI>