sensus autem altior hoc habet, quia insipiens praesentia tantummodo uidet, quae in oculis sunt, futura non respicit, praeterita non cogitat, sapiens autem et praeterita recordatur et futura considerat .F omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc eat praeterita spectat nec naturae quodam usu impeditur: nihil uacuum, nihil nudum suorum patitur esse gestorum. operit quae aliter gesta sunt amictu quodam et gratia uel praesentis operis uel futuri, ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat. unde et apostolus superiora obliuiscebatur, priora appetebat, sed obliuiscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta bonisque operibus obumbraret. beati enim et illi quorum tecta peccata sunt, id est si tegantur bonis factis et operiantur uirtutum sequentibus disciplinis. Et sobrius inquit factus est Noe a uino. manifestum 275A est ex ebrietate intercedente somno sobrios fieri homines, mens autem sobria est, quando et praeterita et futura cognoscit. sobria ergo erat mens iusti et quando ebria putabatur; est enim praeclarum poculum inebrians iustos. ille autem uere inebriatus erat qui ridebat patrem. quia enim neque praeteritam generationis gratiam neque praesentem reuerentiam patris neque futuram poenam paternae iniuriae considerabat, uere ebrius erat et quod putabat uidere se non B uidebat. erat in illo profunda caecitas qui patrem uidere non poterat. nam si uidisset patrem, non utique risisset; neque enim ridendus, sed uerendus est pater. multo autem amplius mentem iusti insipiens uidere non poterat. quomodo 1 Cic. de ofF. I 129, cf. Ambros. de ofF. I 18, 79 11 Philipp. 3,14 13 Psalm. XXXI 1 16 Gen. 9, 24 Philo Quaest. II 73 20 Psalm. XXII 5 3 tantummodo praesentia B 10 praetereat P (t oM . N. u.) inortatum P (n s. t pr m2 ) 12 persequutionis P 13 bonisq; bonisq; (aK. creM.) P 14 sunt peccata DNM 16 est OMt. DNCM 17 somno intercedente B somNo P (N in litura ) 19 et] etiam M 20 ille enim B 21 fuerat B patrem ridebat B quia enim P qui enim cet . enim uidebat qui in eo putabat ebrietatis errorem, ubi erat perfectus sapientiae ceterarumque uirtutum uapor? sicut scriptum est: uapor eat enim uirtutis dei. quando enim c mens magis sobria est quam tunc, quando naturam omnium rerum temporumque praesentium et futurorum ita spectat negotia, ut nulla in eo temporalis titubantia ebrietatis appareat? \' quaero etiam qua ratione, cum ante medium dixerit inter filios Cham, nunc iuniorem constituat. sic enim scriptum est: cognouit Noe omnia quae fecit ei filius iunior. numquid ante scriptura in ordine generationis en-auit? non utique. quid ergo? contraria nunc scripta sunt? non arbitror. D quomodo igitur soluitur, nisi iuniorem non aetate, non tempore accipias, sed rudem sensus et in quadam intellectus infantia constitutum, qui doctrinam prouectioris aetatis non hauserit nec perceperit senile consilium? cani enim quidam sunt sensus hominum. et ideo inquit: quom ueneris ad seniorum concilium, claude os tuum, ut habet alibi sententia: discendum enim tibi prius est quam loquendum. aures ergo paratas habe, ut aliquid de E sapientium consiliis consequaris. lingua reprimenda est, auditio praeparanda.