<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="114" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> : Quaero nunc cur non simpliciter dixent: \'uidit Cham <note type="margin">E </note> nudationem  <lb/>
            patris\', sed: uidit Cham pater Chanaan? utique <lb/>
            Chanaan natus non erat. cur ergo nomen addidit fili nisi ut <lb/>
            et uitio auctoris deformaretur hereditas et auctor fili nequitia <lb/>
            grauaretur? et pater igitur in filio et in patre filius redarguuntur <lb n="15"/>
            habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune <lb/>
            consortium. nec poterat fieri ut bonum generaret filium <lb/>
            qui ipse bono patri nequam filius et naturae et eruditionis <note type="margin">F </note>  <lb/>
            degener extitisset.</p></div><div n="115" subtype="section" type="textpart"><p>haec secundum litteram. quod autem ad <lb/>
            altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus <lb n="20"/>
            delectantur alienis, nec solum erroribus, sed etiam iis quae <lb/>
            ipsis uideantur mala esse, etiamsi non sint. nudum enim se <lb/>
            Noe non sentiebat, qui amictu erat indutus sapientiae. denique <lb/>
            nec Adam in paradiso positus nudum se putabat nisi posteaquam <lb/>
            praeuaricationis commisit errorem. et redopertus amictu <lb n="25"/>
            sapientiae ac iustitiae mandatorumque caelestium praeuaricatione <lb/>
            nudatus (se&gt; nudum uidit et foliis operiendum putauit. <lb/>
            ridet igitur Cham nudatum patrem cernens. omnis namque

<note type="footnote"> 3 Psalm. V 10 (11) 12 Gen. 9, 22 Philo Quaest. n 70 <lb/>
            24 Gen. 3, 7 28 Philo Qnaest. 11 71 </note>

<note type="footnote"> 1 quia P (i <hi rend="italic">er&lt;M.) T\'</hi> (i <hi rend="italic">exp).) CM</hi> 2 et 6 exsait P (s <hi rend="italic">eras.)</hi> exuit <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            5 delectationis <hi rend="italic">PT\'B</hi> 11 quur <hi rend="italic">F</hi> 13 quur P 13 et 14 filii P (i <hi rend="italic">tert. <lb/>
             a. u.) ce&lt;</hi>. 15 filios <hi rend="italic">P</hi> (v 8. o) 21 his <hi rend="italic">libri</hi> 24 se nudum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 mandatorum <hi rend="italic">(OM</hi>. que) <hi rend="italic">DNM</hi> 27 se <hi rend="italic">addidi, poet</hi> nudum a foliis <lb/>
            <hi rend="italic">M et</hi> (o <hi rend="italic">M:</hi> i) T\' filiis <hi rend="italic">c«</hi>. 28 cemens] uidpna <hi rend="italic">DN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="491"/>
            improbus, quoniam ipse deuius disciplinae est, aliorum lapsus274 <note type="margin">A </note> <lb/>
            non solum pro sui erroris solacio accipit, quod consortes <lb/>
            inuenerit culpae, uerum etiam improbo laetatur affectu, tamquam <lb/>
            sua ipse delicta correxerit. mala mens ergo laetatur <lb/>
            praeter propositum aliquid accidisse sapienti, cum utique corporis <lb n="5"/>
            lapsus in uitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, <lb/>
            nisi animus quoque inclinet in culpam. postremo ueniabilia <lb/>
            huiusmodi iudicentur errata, non odio persequenda, non <note type="margin">B </note> <lb/>
            habenda ludibrio, sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse <lb/>
            sapientem, insultandum arbitratur ei cuius sibi putat <lb n="10"/>
            mores esse contrarios, quod peccatum suum uelut tacito <lb/>
            quodam sapientis testimonio redarguatur, eoque laetandum <lb/>
            sibi, quod iusto uiro nec eruditio ipsius profuerit nec iustitia <lb/>
            suffragata sit nec ea quae secundum corpus sunt habuerint <lb/>
            prosperos cursus. haec enim pro summis bonis apud improbos <lb n="15"/>
            aestimantur in diuitiis aut honore posita, quae tamen nullum <note type="margin">c </note> <lb/>
            fructum ad laudem uirtutis conferunt. propterea insipientiae <lb/>
            defensores uidentur &lt;qui&gt; uirtutis amatorem prosperorum <lb/>
            munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis <lb/>
            quam perpetuis aestimandum putant. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="116" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Quid est quod Sem et lapheth uestimentum <note type="margin">D </note> imposuerunt  <lb/>
            supra umeros suos et perrexerunt retrorsum <lb/>
            et operuerunt nudum patrem et non uiderunt <lb/>
            nudationem eius? littera euidentem pietatis expressit <lb/>
            affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii uidere <note type="margin">E </note> cauerunt,  <lb n="25"/>
            ne paterna reuerentia uel ipso minueretur aspectu, siquidem <lb/>
            etiam tacito uultu pietas frequenter offenditur. unde

<note type="footnote"> 21 Gen. 9, 23 Philo Quaest. II 72 </note>

<note type="footnote"> 1 est disciplinae <hi rend="italic">M</hi> 2 solatio <hi rend="italic">Kat\'t</hi> 4 delicta (a <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">P</hi> 5 accidisaa <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. m2) CM</hi> 7 inclinet <hi rend="italic">Pm1</hi> inclinetur <hi rend="italic">Pm2 cet</hi>. in <lb/>
            <hi rend="italic">PT\'B</hi> ad cet. 8 prosequenda <hi rend="italic">DJVCM</hi> 10 mores putat <hi rend="italic">B</hi> 13 profuerit <lb/>
            (pro s. u.) <hi rend="italic">F</hi> 18 sidentur P (u s. s<hi rend="italic">m2)</hi> uidentur <hi rend="italic">T\'</hi> (u <hi rend="italic">pr</hi>. m <lb/>
            <hi rend="italic">ffM.)</hi> qui <hi rend="italic">o&lt;M</hi>. a 21 iapheth <hi rend="italic">F</hi> iafeth J iafet M iaphet <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            22 super N humeros KM 25 amictum P (m oK. eras.) 27 tacito <lb/>
            uultu etiam B </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            etiam Romae uetus fuisse usus dicitur, ne filii cum parentibus  <lb/>
            et maxime puberes intrarent lauacrum.</p></div></div></body></text></TEI>