Et bibit inquit de uino et inebriatus est. non dixit: D uinum bibit, neque iustus uinum ebibit, sed de uino, hoc est de eius portione libauit. ebriosi est omne obsorbere uinum et intemperantis euacuare quod sumpserit, continenti autem utendum mensura legitima est. ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat atque eius supplantet uestigia sensumque perturbet, altera quae mentem uirtutis uaporet gratia, et omnem infirmitatem uideatur auertere. unde apostolus ait: uino modico utere propter frequentes E tuas infirmita.tes. sicut enim isto bibendi moderamine uinum non infirmitati est, sed saluti atque omnem infirmitatem ableuat corporis, ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est: et poculum 91oh.5,17 llloh.4,34 13Gen.9,21PhiloQMest.II68 17 Philo Quaest. n 68, de plantat. 35 (1 354, 27) 21 I Tim. 5, 23 25 Psalm. XXII 5 1 siti P (i alt. ex u) post dno add . utique PT\'B constitutis P (v a. i aK.) est PB, otM. T\' cet . 2 deriuare P m1 C dinuare P m2 T\' cet. 4 non P (s. nri m2) nostri non C at ne N 6 maledictiones DN maledictionis. T\' (corr . -nes) cet . 15 obaorbere (m2 ac obseruare) P absorbere T\' (a ex o) C 16 sumserit P continentia- autem utendi DN 17 ebrietas C2tf 18 Bupplantet P (et ex ant) anpplantet.* y 21 frequentes F (fre s. u.) 24 ableuat Pm1 T\' alleuat Pm2 DNCM ableuat... infmmtatem otH. B inebrians quam praeclarum. quae sit ista ebrietas? inebriamini inquit non uino, in quo est luxuria, sed implemini spiritu, sicut apostolus dixit. et secundum litteram igitur cautio est et secundum altiorem sapientis F sensum laudatio est. cautus est qui, etsi nudatur, in domo tamen nudatur sua, ubi operimenta non desint et quaedam tegmina ebrietatis, ut uitia sua norit abscondere. corporalia igitur nudum corpus tegunt ut parietes et tecta, animae autem quae sint operimenta uideamus. sed tunc operimenta repperimus, si enudationem eius discusserimus. gemina autem est nudatio sapientis. gemino igitur amictu mens nostra uestitur, si aut peccatum imprudens admiserit — haec est enim nudatio uelut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae 273 A temulentia quadam ignorantiae in uitium deducta labatur — aut rursus neglegentiae et ignorantiae somno sepulta errorem suum nesciat. quae cum inciderimus, immo\'cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam — est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in uitium, sicut plerique iuuenali accensi calore aut luxuria et delectatione flammati aut auaritiae rapti cupiditate B —, certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat huiusmodi infirmitatem suam primum pudore quodam et uerecundia, ut etiamsi in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne. etenim plurimum interest utrum peccata sua iactare desideret; in altero enim turpis inpudentia, in altero tolerabilis uerecundia spem futurae 2 Ephes. 5, 18 5 Philo Quaest. II 69 15 Uerg. Aen. II 265 3 spu sco T\'DN 4 sapientis altiorem DNCM 5 cautis P (v 8. i) qui OM. B 6 nudatur ubi sua B 7 et) ebrietatis P (et eras.) 8 tegant P (v 8. 9) CM 10 nudationem M emulationem jB est JP, ow. cet . 12 amiserit IWC 15 somno post neglegentiae 26 uerecundiae P uerecundie T\' (-ia corr.) CM correctionis ostendit. alia est autem denudatio animae, qua uelut quandam sarcinam corporis abicit atque exsuit sicut sepulchrum c quoddam carnis effugiens. sepulchrum enim patens est guttur huiusmodi hominum, in quo sepulchro uelut adtumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diuersis. exsuit igitur se a congestione terrena et quasi retia quaedam circumfusa euadit atque effudit quaecumque se ab omni nudauerit laqueo passionum et omnem illam deformem speciem terrenae labis auerterit, ut lucem uideat decoris D aeterni. : Quaero nunc cur non simpliciter dixent: \'uidit Cham E nudationem patris\', sed: uidit Cham pater Chanaan? utique Chanaan natus non erat. cur ergo nomen addidit fili nisi ut et uitio auctoris deformaretur hereditas et auctor fili nequitia grauaretur? et pater igitur in filio et in patre filius redarguuntur habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. nec poterat fieri ut bonum generaret filium qui ipse bono patri nequam filius et naturae et eruditionis F degener extitisset. haec secundum litteram. quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis, nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis uideantur mala esse, etiamsi non sint. nudum enim se Noe non sentiebat, qui amictu erat indutus sapientiae. denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat nisi posteaquam praeuaricationis commisit errorem. et redopertus amictu sapientiae ac iustitiae mandatorumque caelestium praeuaricatione nudatus (se> nudum uidit et foliis operiendum putauit. ridet igitur Cham nudatum patrem cernens. omnis namque 3 Psalm. V 10 (11) 12 Gen. 9, 22 Philo Quaest. n 70 24 Gen. 3, 7 28 Philo Qnaest. 11 71 1 quia P (i er uirtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.