<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="105" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Qua ratione autem cum supra tres filios Noe conputauerit, <note type="margin">c </note> <lb/>
            Sem Cham Iaphet, hoc loco unius conprehenderit medii <lb/>
            filii generationem — hoc est quod ait: Cham autem erat <note type="margin">D </note> <lb/>
            pater Chanaan; isti erant tres filii Noe — et maxime <lb/>
            cum illi duo iusti, iste iniustus medius? iniusti ergo prius <lb n="10"/>
            generatio quam iustorum conprehenditur. neque enim possumus <lb/>
            negare quod scriptum est, sed ad coaceruandum delictum <lb/>
            ipsius addita eius est generatio, quod, cum haberet filium et <lb/>
            pater esset, solus ipse patrem non cognouit, qui magis <lb/>
            cognoscere debuisset. et ideo meruit improbum habere filium, <lb n="15"/>
            quia improbus fuerat patri. simul significat ex illo Chanaan <lb/>
             <note type="margin">E </note> <lb/>
            Chananaeos fuisse, qui post multas generationes oppressi a <lb/>
            populo iusto cesserunt in eius possessionem. auctorem ergo <lb/>
            Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius  <lb/>
            huius Cham, qui impius in patrem extitit. 
</p></div><div n="106" subtype="section" type="textpart"><p> altior autem sensus <lb n="20"/>
            nominum interpretatione signatur. Cham enim \'calor\' est, <lb/>
            Chanaan \'turbatio eorum\'. qui enim calet continuo mouetur <lb/>
            et perturbatur, ideoque euidentissime declaratur non tam <note type="margin">F </note> <lb/>
            hominem patrem hominum fuisse, sed passionem malam improbae <lb/>
            passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc <lb n="25"/>
            est ab usu uirtutis aliena. 
</p></div><div n="107" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Et coepit Noe homo agricola esse terrae. uidetur271 <note type="margin">AB </note>

<note type="footnote"> 7 Gen. 9, 18, cf. 6, 1 et 10 Philo Quaest. H 65 8 Gen. 9, 18 sq. <lb/>
            27 Gen. 9, 20 Philo Quaest. U 66 </note>

<note type="footnote"> 4 quod magia habeat <hi rend="italic">N</hi> 7 iafeth P iafet C iaphet <hi rend="italic">c&lt;&lt;</hi>. 9 chanaam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 est eius Jtf quod C qui P (ex $t«!d) <hi rend="italic">T\'B</hi> quia <hi rend="italic">cet</hi>. 15 improbam <lb/>
            meruit <hi rend="italic">DNCM</hi> 16 ex eo (ow. Chanaan) <hi rend="italic">B</hi> 17 a populo iusto oppreasi <lb/>
            <hi rend="italic">DNCM</hi> 19 chauaam C 20 impius ow. <hi rend="italic">B</hi> patri! <hi rend="italic">T\'</hi> patre <lb/>
            cet. excessit <hi rend="italic">B</hi> 21\' est <hi rend="italic">OM. N</hi> 24 fuisses P (a <hi rend="italic">tert. er&lt;M.)</hi> 27 noe <lb/>
            homo <hi rend="italic">DN</hi> homo noe <hi rend="italic">cc&lt;</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="486"/>
            quidem prima specie Adae illi, qui de terra factus est, comparari <lb/>
            Noe uir iustus, quia et de illo scriptum est quod e <lb/>
            paradiso eiectus coeperit operari terram, de isto quoque quoniam <lb/>
            egressus ex arca factus sit agricola. et propemodum in <lb/>
            utroque praecesserat quaedam forma diluuii, quia et Noe post<lb n="5"/>
            diluuium et Adam post mundi constitutionem secundum <lb/>
            figmentum corporis. nam ut mundus fieret, congregata est <note type="margin">c </note> <lb/>
            aqua in unam congregationem, ut uideretur terra, quae ante <lb/>
            non poterat per aquarum confusionem uideri. ergo sicut ille <lb/>
            primigenes magister terram uidetur operatus, ita etiam egressus <lb n="10"/>
            ex arca Noe seminationis et culturae auctor est factus. <lb/>
            haec putantur similia: sed si uerba consideres, quae iam uim <lb/>
            sensus altioris exprimunt, aliud est operatorem terrae esse, <lb/>
            aliud agricolam; alius enim tamquam mercennarii, alius tamquam <lb/>
            patris familias loco fungitur. denique Cain, qui fratrem <note type="margin">D </note> <lb n="15"/>
            occidit, erat operarius terrae. et ut scias quod operari terram <lb/>
            magis seruile quam liberum sit, maledicto parricidalis eius <lb/>
            operatio conprehenditur. denique scriptum est: quoniam <lb/>
            operaberis terram et non augebit uirtutem suam <lb/>
            dare tibi. gemens et tremens eris super terram. 
</p></div></div></body></text></TEI>