Qua ratione autem cum supra tres filios Noe conputauerit, c Sem Cham Iaphet, hoc loco unius conprehenderit medii filii generationem — hoc est quod ait: Cham autem erat D pater Chanaan; isti erant tres filii Noe — et maxime cum illi duo iusti, iste iniustus medius? iniusti ergo prius generatio quam iustorum conprehenditur. neque enim possumus negare quod scriptum est, sed ad coaceruandum delictum ipsius addita eius est generatio, quod, cum haberet filium et pater esset, solus ipse patrem non cognouit, qui magis cognoscere debuisset. et ideo meruit improbum habere filium, quia improbus fuerat patri. simul significat ex illo Chanaan E Chananaeos fuisse, qui post multas generationes oppressi a populo iusto cesserunt in eius possessionem. auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius huius Cham, qui impius in patrem extitit. altior autem sensus nominum interpretatione signatur. Cham enim \'calor\' est, Chanaan \'turbatio eorum\'. qui enim calet continuo mouetur et perturbatur, ideoque euidentissime declaratur non tam F hominem patrem hominum fuisse, sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est ab usu uirtutis aliena. Et coepit Noe homo agricola esse terrae. uidetur271 AB 7 Gen. 9, 18, cf. 6, 1 et 10 Philo Quaest. H 65 8 Gen. 9, 18 sq. 27 Gen. 9, 20 Philo Quaest. U 66 4 quod magia habeat N 7 iafeth P iafet C iaphet c<< . 9 chanaam M 13 est eius Jtf quod C qui P (ex $t«!d) T\'B quia cet . 15 improbam meruit DNCM 16 ex eo (ow. Chanaan) B 17 a populo iusto oppreasi DNCM 19 chauaam C 20 impius ow. B patri! T\' patre cet. excessit B 21\' est OM. N 24 fuisses P (a tert. er