<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="101" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Non erit inquit diluuium, ut corrumpat omnem269 <note type="margin">A </note> <lb/>
            terram. dubium uidetur utrum enim non erit diluuium <note type="margin">B </note> <lb/>
            intellegendum sit \'quod diluuium corrumpat terram\' — hoc <lb/>
            enim diluuia facere consuerunt — an uero (non erit tale diluuium, <lb n="10"/>
            quo terra omnis corrumpatur\\ quod posteriora aperiunt, <lb/>
            cum dicit omnem terram non corrumpendam; ostendit enim <lb/>
            diluuia quidem esse futura, sed non talia quibus omnis possit  <lb/>
            terra corrumpi. 
</p></div><div n="102" subtype="section" type="textpart"><p> sensus autem hoc altior habet, quod iam prouidentia <lb/>
            futura sit domini, ne tantum sit diluuium corporalium <note type="margin">c </note> <lb n="15"/>
            passionum, ut anima omnis intereat. et quidem non audeo <lb/>
            dicere quia uidetur dominus statuere quod nullius anima <lb/>
            possit penitus interire. quid enim de parricida dicimus? quid <lb/>
            etiam de homicida, quid de adultero, quid de praeuaricatore? <lb/>
            quas ei partes animae ad ueniam reseruamus? unde magis <lb n="20"/>
            illud arbitror quod prouocet dominus deus noster, ut etiamsi <lb/>
            quis leuiores alias habeat passiones, non penitus diuinam <note type="margin">D </note> <lb/>
            desperet gratiam nec omnimodis uicturum se esse diffidat, sed <lb/>
            etiamsi est luxuriosus nec potest studium uitare luxuriae, <lb/>
            ab adulterio tamen studeat temperare, sit epulandi delectatio, <lb n="25"/>
            non stuprandi sit. set etiamsi nescio qui auarus, qui aliena <lb/>
            diripuit, eiecit pupillos, eliminauit uiduas, uel postea tamen <lb/>
            in paenitentiam regressus restituat quod abstulit. denique

<note type="footnote"> 7Gen.9,llPhitoQuaest.II63 </note>

<note type="footnote"> 3 manere <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> e m2) 6 contemtum F 8 enim <hi rend="italic">del</hi><hi rend="italic">T\'</hi> dilQaium <lb/>
            non erit <hi rend="italic">DN</hi> 9 <hi rend="italic">malim</hi> diluuium quod 10 consneuerunt N <lb/>
            11 quod terra <hi rend="italic">N</hi> quod <hi rend="italic">OM. N</hi> 13 esse om. <hi rend="italic">T\'BCM</hi> possit <lb/>
            omnia <hi rend="italic">M</hi> 19 quid de adultero <hi rend="italic">&lt;fatMpottt&lt; ante</hi> quid etiam <hi rend="italic">N</hi> 21 N == <lb/>
            noster P non <hi rend="italic">T\' (exp.) B(7,</hi> om. <hi rend="italic">M&lt;</hi>. 22 non otH. <hi rend="italic">DN</hi> diuinam penitua <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 25 dilectio <hi rend="italic">B</hi> 26 sit. set <hi rend="italic">a&lt;y&lt;p&lt;t</hi> ait&lt;nK P sit <hi rend="italic">ce&lt;</hi>. qui <hi rend="italic">pr. <lb/>
             JPjBC</hi> quis <hi rend="italic">y M&lt;</hi>. 27 pupillos F (o <hi rend="italic">ex</hi> u) 28 denique <hi rend="italic">OM. B</hi> </note>

<note type="footnote"> 31* </note> <lb/>
             
<pb n="484"/>
            Zacchaeus ideo ueniam meruit, quia non solum se restituturum, <lb/>
            sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus <note type="margin">E </note> <lb/>
            quoque medietatem sui patrimonii donaturum. 
</p></div><div n="103" subtype="section" type="textpart"><p> Consideremus etiam diligentius quid sit quod ait: arcum <lb/>
            meum ponam in nube, et erit signum testamenti<lb n="5"/>
            aeterni inter me et terram. et erit cum innubilauero <lb/>
            nubes super terram, parebit arcus meus in <lb/>
            nube, et memor ero testamenti mei. non enim sicut <lb/>
            plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines <lb/>
            esse, quo pluuiarum signa aliqua declarentur, in quo colores<lb n="10"/>
            diuersi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine <note type="margin">F </note> <lb/>
            clariore lucentium figurantur, unde et pluuia futura significatur, <lb/>
            eo quod inconstantia quaedam serenitatis uersicolora illa <lb/>
            specie demonstretur. arcum hunc irim quidam appellant, sed <lb/>
            absit ut hunc arcum dei esse dicamus; hic enim arcus, qui<lb n="15"/>
            iris dicitur, per diem uideri solet, nocte non apparet. etiam <lb/>
            per ipsum diem, si obductus aer taetris nubibus fuerit, ne sic <lb/>
            quidem uidetur, ni forte cum grauiores nubes se coeperint  <lb/>
            relaxare.</p></div><div n="104" subtype="section" type="textpart"><p>ergo uideamus ne, quia arcus, quo sagittae iaciuntur, <lb/>
            nunc tenditur, nunc resoluitur, quandam extensionem et remissionem <lb n="20"/>
            uideatur scriptura significare, per quam neque penitus <note type="margin">270 A </note> <lb/>
            per nimiam extensionem uniuersa rumpantur, sed sit quaedam <lb/>
            mensura et quoddam diuinae uirtutis examen. est ergo uirtus <lb/>
            inuisibilis dei, quae et specie istius arcus extendendi et remittendi <lb/>
            moderatur pro diuina uoluntate misericordia potestate, <lb n="25"/>
            quae neque omnia confundi nimia solutione neque disrumpi <lb/>
            nimia inruptione patiatur. quam ideo in nubibus dicit poni, <lb/>
            quia tunc maxime opus est diuinae auxilio prouidentiae, quando <lb/>
            agmina nubium in procellas tempestatesque coguntur. ideoque <note type="margin">B </note> <lb/>
            dicit: arcum meum ponam in nube, non \'sagittam ponam\'.

<note type="footnote"> 1 Lnc. 19, 8 4 Gen. 9, 13-16 Philo Quaest. II 64 </note>

<note type="footnote"> 1 zacheus <hi rend="italic">PDNM</hi> zachaeus cet. se <hi rend="italic">s</hi>. u. m2 <hi rend="italic">P</hi> restiturum <hi rend="italic">BC<lb/>
             et corr. Pm2 T\'m1</hi> 2 aliquid <hi rend="italic">B</hi> 5 ttestamenti P 14 quidam P <lb/>
            (q &amp;B a) uocant <hi rend="italic">CM</hi> 16 per noctem <hi rend="italic">DCJtf</hi> 17 tetris libri <lb/>
            18 coeperint se <hi rend="italic">B</hi> 19 *quo P 27 <hi rend="italic">patiatur post</hi> solutione <hi rend="italic">transponit N</hi> <lb/>
            28 diuinae est N </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="485"/>
            arcus enim instrumentum iaculandae sagittae est; itaque non <lb/>
            ipse arcus uulnerat, sed sagitta. et ideo dominus in nubibus <lb/>
            arcum magis quam sagittam ponit, id est non illud quod <lb/>
            uulneret, sed quod habeat terroris indicium, uulneris effectum <lb/>
            habere non soleat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="105" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Qua ratione autem cum supra tres filios Noe conputauerit, <note type="margin">c </note> <lb/>
            Sem Cham Iaphet, hoc loco unius conprehenderit medii <lb/>
            filii generationem — hoc est quod ait: Cham autem erat <note type="margin">D </note> <lb/>
            pater Chanaan; isti erant tres filii Noe — et maxime <lb/>
            cum illi duo iusti, iste iniustus medius? iniusti ergo prius <lb n="10"/>
            generatio quam iustorum conprehenditur. neque enim possumus <lb/>
            negare quod scriptum est, sed ad coaceruandum delictum <lb/>
            ipsius addita eius est generatio, quod, cum haberet filium et <lb/>
            pater esset, solus ipse patrem non cognouit, qui magis <lb/>
            cognoscere debuisset. et ideo meruit improbum habere filium, <lb n="15"/>
            quia improbus fuerat patri. simul significat ex illo Chanaan <lb/>
             <note type="margin">E </note> <lb/>
            Chananaeos fuisse, qui post multas generationes oppressi a <lb/>
            populo iusto cesserunt in eius possessionem. auctorem ergo <lb/>
            Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius  <lb/>
            huius Cham, qui impius in patrem extitit. 
</p></div></div></body></text></TEI>