Non erit inquit diluuium, ut corrumpat omnem269 A terram. dubium uidetur utrum enim non erit diluuium B intellegendum sit \'quod diluuium corrumpat terram\' — hoc enim diluuia facere consuerunt — an uero (non erit tale diluuium, quo terra omnis corrumpatur\\ quod posteriora aperiunt, cum dicit omnem terram non corrumpendam; ostendit enim diluuia quidem esse futura, sed non talia quibus omnis possit terra corrumpi. sensus autem hoc altior habet, quod iam prouidentia futura sit domini, ne tantum sit diluuium corporalium c passionum, ut anima omnis intereat. et quidem non audeo dicere quia uidetur dominus statuere quod nullius anima possit penitus interire. quid enim de parricida dicimus? quid etiam de homicida, quid de adultero, quid de praeuaricatore? quas ei partes animae ad ueniam reseruamus? unde magis illud arbitror quod prouocet dominus deus noster, ut etiamsi quis leuiores alias habeat passiones, non penitus diuinam D desperet gratiam nec omnimodis uicturum se esse diffidat, sed etiamsi est luxuriosus nec potest studium uitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare, sit epulandi delectatio, non stuprandi sit. set etiamsi nescio qui auarus, qui aliena diripuit, eiecit pupillos, eliminauit uiduas, uel postea tamen in paenitentiam regressus restituat quod abstulit. denique 7Gen.9,llPhitoQuaest.II63 3 manere P (a ex e m2) 6 contemtum F 8 enim del T\' dilQaium non erit DN 9 malim diluuium quod 10 consneuerunt N 11 quod terra N quod OM. N 13 esse om. T\'BCM possit omnia M 19 quid de adultero