Noe sancti adorimur uitam mores gesta, altitudinem quoque227 A 
 mentis explanare, si possumus. nam cum ipsa philosophia B 
 dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, 
 quanto magis difficile iusti uiri mentem cognoscere? etenim 
 quem dominus deus ad renouandum semen hominum reseruauit, 
 ut esset iustitiae seminarium, dignum est ut nos quoque 
 eum describamus ad imitationem omnium et requiescamus 
 in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam cottidie diuersis 
 exagitationibus sustinemus. pudet filiis superuiuere, taedet. C 
 cum tot aduersa audiamus carissimorum, lucem hanc carpere: 
 ipsarum ecclesiarum diuersos fluctus tempestatesque uel praesentes 
 subire uel recipere animo quis tam fortis ut patienter 
 ferat? et ideo nobis quoque adfectanda haec requies fuit, ut 
 dum Noe sanctum maiore intentione consideramus, reficiamur 
 et nos, sicut omne genus in illo requieuit ab operibus suis 
 atque maestitia. 
 unde et Noe dicitur, quod latine dicitur D 
 iustus uel requies. denique et parentes eius dixerunt quia 
 hic nos faciet requiescere ab operibus et a tristitia 
 et a terra, cui maledixit dominus deus. quod utique 
 si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluuium sub 
 eo factum sit, non requies homiuibus, sed interitus uideatur

 4 Gen. 6, 9 16 Gen. 6, 9 Philo Legg. alleg. III 24 (I 102, 22 
 M.; I 129, 22 C.) 17 Gen. 5, 29 Philo Quaest. in -Gen. I 87 

 INCIPIT DE NOE LIBER PRIMUS BEATI AMBROSII EPI- 
 SCOPI PT INCIPIT DE NOE ET ARCHA N INCIPIT LIBER 
 BEATISSIMI AMBROSII MEDIOLANENSIS EPISCOPI DE PATRI- 
 ARCHE NOE B. in T non est tnscripiio 2 Slosophia P phylosophia 
 TT\'B 4 difficile om. N uiri iusti N 7 describamus eum N 
 hominum T 8 cottidie P cotidiae (transpositum post sustinemus) T 
 cotidie cet . 11 diuersos P (s alt. s. u.) 12 subire s. u. P animo 
 recipere N 13 quoque nobis B 14 consideremus P (a s. ?) 
 
 
 inlatus nec remissio malorum, sed cumulus miseriarum. uerum 
 si iusti uiri mentem consideres, aduertes iustitiam solam esse, 
 quae aliis potius nata quam sibi non quod sibi utile est 228 A 
 quaerat, sed quod omnibus. haec nos requiescere facit ab 
 operibus iniquitatis, haec reuocat a tristitia, quia dum ea quae 
 iusta sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, 
 non dolemus dolorem grauem; nihil enim est quod 
 maioris doloris sit quam culpae reatus. requiescamus etiam 
 ab omni cura terrenae conuersationis, quae corpus nostrum 
 atque animam frequentibus uexat doloribus uitamque adterit. 
 
 Huic uero tres filii nati, Sem Cham Iapheth. quae nomina B 
 significant \'bonum\' et (malum) et (indifferens), ut et naturae c 
 gratia bonitatem habuisse et malorum ei temptamenta nequaquam 
 defuisse et indifferentibus, hoc est... uelut supellectili 
 uirtutum abundasse uideatur. qua ratione autem malum in 
 medio posuerit, ratio euidens est, quia naturae bonum omnibus 
 inest nec quasi naufragos in lucem proicit, sed et suffulcit 
 uiribus, ut non opprimantur temptamentis malitiae nec tamquam 
 inualidi subcumbant, et munit et uestit uelut quibusdam 
 integumentis indifferentibus, quae sunt salus, ualitudo bona, D 
 pulchritudo, inpigritia, diuitiae, gloria, generis claritudo, ut 
 ea dote muniti tueantur bonitatem naturae et malum illud 
 includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent. 
 nonne cernimus uelut aciem quandam uirtutum ordinatam in 
 proelium, ut inferiores in medio sint, dextra laeuaque uelut

 11 Gcn. 6, 1 et 10 Philo Qnaest. I 88 17 cf. de excessu 
 fratris II 29 

 1 remissio P (re ex se m3) 2 consideras T (e s. a) aduertas B 
 et (corr . aduertes) T iustitia P (& ex ae) 3 nata est P (est s. M. 
 ml) T\' (est exp.) cet . utile sibi W 4 faciat P (a alt. exp.) B facit 
 it ex at) T\' 7 dolemus PTNB etiam T\' graui dolore N 11 huic 
 ex huius P iapheth B iafeth cet . 13 temptamenta ei N 14 lacunam 
 significuui; excidisse uidetur neque bonis neque malis uelut s. u. P 
 16 est postea add. P, fort. delendum 19 inualidi P (nu in ras) 
 subcumbant P succumbant P corr. cet . et munit scripsi sed munit 
 libri 20 tegumentis TXB 21 gloria om. N 25 dextera T NB 
 
 
 in cornibus ualidiores, per quos tota acies robur accipiat? 

 
 unde et quidam poeta Graecus ait: κακοὺς δ\' εἰς μέσσον ἔλασσεν , 229 A 
 hoc est: malos autem in medium inseruit. ita ergo et natura 
 quasi bonus dux imperante deo, quae nos ad huius mundi 
 proelia generari nouerit, quae bona habet primo ordine constituit, 
 quae officiant secundo, quae adiuuent tertio, ut tamquam 
 in medio inclusus hostis geminatis quocumque se contulerit 
 opprimatur uiribus, ne singula eorum uelut aequatis 
 fatigaret proeliis et euadendi de angustiis naturalibus ac 
 serendi latius facultatem haberet. B 
 
 Sed quia ubi generantur, hic ordo est, ubi autem generant, 
 Iapheth primo loco scribitur, tertio Cham, ideo ne quis contraria 
 nos posterioribus dixisse arbitretur, etiam illius loci 
 explananda ratio est. bonum quidem quod uelut in quadam 
 naturae nobilitate est praecedit, malum autem sequitur. sunt 
 enim mentis cogitationes contrariae, quae utique oriuntur 
 postea. haec quamdiu uelut intus clausae sunt nec tamquam 
 in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis fouentur, ne c 
 prodeant. nam quamdiu in uoluntate est malum, non in entelechia, 
 hoc est in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris 
 uelut aurigae modo cohibet uel refrenat malitiam 
 temptantem prorumpere, cum uero efferbuerit atque in ulcus 
 eruperit, ne possit latius serpere et finitima contaminare, tunc 
 iusta succedit prouidentia, ne illud indifferens, quod uulgo

 2 Hom. H. IIII 299 11 Gen. 6. 1; cf. 10, 2 sqq. 

 1 tota P (ta in ras.) tort.. T (aa eras.), orn. B 2 kakwc BEIC 
 (decc T deyc B) MECON (MECwN B) CAAACCEN (CAACCEN corr . 
 CAAACCEN T\' CAAACCEy B) PT\'B kakoadereMeCONOABACTEN T 
 kakwcdeicMNCtoNCadCCHN N 4 modi T 5 generari P ml T generare 
 P m2 cet . 8 singula TT\' singulae PN singulare B 9 fatigarentar 
 N euadendi P (e pr. s. u.) 12 iaphet B iafhet P iafet TN 
 iafeth T 15 sunt autem B 16 cogitationes mentis N 17 clausa N 
 19 eatelechia libri (h s. u. T\'B) 20 affectu N 21 uelut aurigae 
 TT\'B i: uel aupinge (ante p parua ras.) P (infra in mg . \': uelut aurigae) 
 uel aurigae N uel TNB uelut P {ut eras.) T 22 cum uero 
 in mg. ml P 24 uulgo om. N 
 
 
 secundum bonum dicunt, uelut loco cedat, cum iam feruenti D 
 malo non possit resistere. itaque ne latius fundat uirus noxium 
 et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum 
 bonum, quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem 
 mutat, ut quasi laboranti cornui opem ferat et eam partem 
 acie suscipiat, quae plus laborat; uirtus enim bellatoris difficilioribus 
 locis est necessaria, sicut etiam boni custodis 
 praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores. ac ne qua pars 
 sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, E 
 tunc illud indifferens superiorem locum suscipit uelut deputante 
 sibi eam partem perfectiore bono; nihil enim uirtute perfectius. 
 indifferentia autem non habent robur ualidae uirtutis, sed 
 eius augent et diffundunt gratiam. unde Iapheth dictus est, 
 quod \'latitudo\' significatur latine.