quod pulchre etiam ad ecclesiae membra apostolus rettulit. quae enim inhonesta sunt nostra ae superflua nisi luxuria, nisi lasciuia? quibus si quis iuuentae inretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, ueniat ad baptismum, renuntiet superioribus moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum domino Iesu, crucifigatur ei mundus et ipse mundo, nonne is peccatorum remissione donatus abundantiorem honestatem habet quam ille catechumenus, cuius uita innocentior aestimabatur? et ut apostoli ipsius exemplo utamur, Iudaeus erat, persecutor erat: uocatus ad gratiam Christi coepit esse apostolus. et quia plus ei dimissum est, plus diligere coepit, abundantius apostolis omnibus laborare, uas electionis factus, doctor gentium missus. nonne etiam apostolorum ipsorum plurimis uberiorem et honestiorem consecutus est gloriam, qui ante et inhonestus et ingloriosus erat, cum persequeretur ecclesiam dei? pauper iste, debilis in ecclesia ipse te redemit suis uotis. et ut maiora aperiamus mysteria, quid tam ignobile quam gentilis populus? pauper, utpote qui nulla haberet eloquia dei, debilis et utroque pede claudus, qui nec in legem nec in euangelium credidisset, uocatus tamen credidit et baptizatus accepit gratiam. itaque quia plus ei dimissum est, plus diligit. remansit Iudaeorum populus, licet uno pede claudus, quamquam et in ipsa lege claudicet. itaque ille, qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium et prudentem architectum et sapientem auditorem, iste, qui ignobilis erat, adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, angelorum gloriatur consortio. ergo Plato quod potuit sermonis nitorem adhibuit, apostolus autem, qui habebat dei spiritum, reuelauit mysterium. satis dictum de ostio, quoniam qui retro erant priores facti sunt.