haec de capite prolixius diximus, quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia diuiderentur. capiti autem nostro a tergo ceruix proxima, dextra laeuaque bracchia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia, deni- que haec in nobis ualidiora quae propiora capiti sunt, haec praestantiora. pectus quoque uelut quoddam sacrarium sapientiae et stomachus uelut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis conpassionisque consors, cui sua omnia uel salubria uel aduersa transfundat. latera naticae femora et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant pedumque gressus, qui etsi exsiliores uidentur, fiunt tamen cum incedimus latiores. Pulchre autem addidit: ostium ex transuerso facies, eam partem declarans corporis, per quam superflua ciborum egerere consueuimus, ut quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdaret. quod multo gratius scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur. nam cum istud in Moysi scriptis siue ipse Socrates siue Plato, qui in Aegypto fuit, potuerit uel legere uel ab iis percipere qui legerant, decoro motus inuento ostium sibi apertum putauit, ut operatoris nostri consilium praedicaret laudans eo quod id potissimum decoro conuenerit, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum a tergo auerteret, ne in purgationibus uentris conspectus noster offenderetur. at uero apostolus quae uidentur inquit membra corporis infirmiora esse necessaria sunt, uno ac simplici uerbo descriptiones philosophiae supergressus, et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus, et quae inhonesta sunt nostra honestatem abundantiorem habent. sobrietatis enim nostrae et. temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur; helluones enim aut distenduntur cruditatibus usque ad periculum aut plerumque soluuntur uisceribus exinanitis.