capilli capitis quam grato amictu caput uestiunt uelut quidam aulae regiae stipatores, ne cerebrum aura laedat aut imber feriat aut sol adurat. quos ita tamen dedit natura, ut et pro sexu aut prolixiores placeant aut recisi et pro aetate aut plerumque pro temporis et anni qualitate. in senibus grata canities, in pueris prodigiosa; aestate delectat tonderi pressius, hieme indulgentius; mulieribus ornamento est coma, dedecori est uiris. denique apostolus hoc euidentius expressit dicens: nec ipsa natura docet uos quod uir quidem si comam habeat, ignominia est illi, mulier uero si capillos habeat, gloria est illi? quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices animique internuntii? quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti corpori quidem uires ministrent, tum etiam modulatores sunt uocis ipsius? de quibus si qui ceciderit, uox claudicat.