aurium quoque ut necessarius usus ita decora species, quas si qui truncauerit, toti uultui inferet deformitatem. in quibus ita elaborauit opus suum natura, ut ipsi anfractus cauernarum mira prouidentia sinuati plurimum utilitatis adferant, ne repente feriat secreta capitis sonus. denique saepe multos inprouiso clangore consternari uidemus et adtonitos aut uocis alicuius aut tumultus sono expauescere. sordes ipsae, quae intra eosdem gignuntur amfractus, uelut quodam glutino auditum ligant. simul si uehementior pulsus fuerit alicuius sonitus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat quam inprouisus interna concutiat. uermiculi quoque si aurem penetrare temptauerint, quodam sordium uisco tenentur. nares simae contra naturam uidentur. iam si incisae fuerint, quomodo potest uita subsistere sublato spirandi meatu? quemadmodum pecudis magis facies quam uultus hominis aestimatur!