nec illud praetereundum, quod cum dixisset: et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine et quinquaginta cubitorum latitudine et triginta cubitorum altitudine, addidit: colligens facies arcam et in cubitum consummabis eam a summo, ut reliquo corpori quod mensurae sibi conuenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis tanquam regalem arcem adiungeret, ex quo cum sensus omnes ad ceteras partes corporis transfunderentur, tum maxime oculi uelut speculatores et custodes naturae adpositi prouidentia prope totum urbis nostrae statum desuper contuerentur. ipsaque mens illic locata secundum plurimorum sententiam et maxime Solomonis, qui ait: oculi sapientis in capite eius, quasi in aula imperiali uirtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit et tamquam ex adyto quodam tuenti totius corporis regimen inpertiat 〈 et sciat〉 responsa proferre, per quae possimus non solum nos ipsos retro respicere nec solum quod ante pedes est uidere, sed etiam caeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae. ibi igitur omnis summa nostrae salutis, ibi gratia: inde custodia, inde etiam pulchritudo corpori toto adquiritur, quae primum in uultu uernat; decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut usus maior ita splendor est. Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita uidentur, ut oculi ad uidendum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem. quam deformes sunt uultus caecorum! et quid mirum si uultus hominis sine oculis deformis est, quando ipsum caelum sine sole non habet suum decorem? tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam mundi oculi, detrahe stellarum lumina, et quaedam est in caelo ipso caecitatis deformitas. pili ipsi, qui orbem oculorum praetexunt et uelut quadam acie praetendunt, ne sorde aliqua et pulueris caligine pupilla laedatur, et ipsi excipiunt, si quid fuerit inlatum quod oculum possit laedere, si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia, quae pretiosorum monilium specie uelut intexta gemmis refulgent.