Sed iam de ipsa Noe arca dicendum arbitror, quam si qui uelit inpensius considerare, inueniet in eius exaedificatione discriptam humani figuram corporis. quid est enim quod ait deus: fac tibi arcam de quadratis lignis? quadratum certe hoc appellamus, quod omnibus bene consistat partibus et conueniat sibi. itaque et deus auctor nostri corporis naturaeque fabricator adstruitur et opus ipsum perfectum esse his sermonibus significatur. quadrata autem membra hominis esse euidens ratio. si consideres pectus hominis, consideres uentrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum uoluptatibus et epulis uentre distento mensura naturalis exceditur. iam pedes et manus brachia femora et crura quadripertita quis non ipso uisu aduertat? sunt autem pleraque eorum etsi non eiusdem longitudinis aut latitudinis, tamen quae analogiam quandam ita seruent, ut in his quoque congrua mensura ratioque concurrat, longitudo prolixior quam latitudo sit, latitudo quam altitudo. et sicut ligni areae trina distantia est, si quidem trecentorum cubitorum longitudinem et quinquaginta 〈cubitorum〉 latitudinem et triginta cubitorum altitudinem seruandam esse praescripsit, ita et in nostro corpore summa est et media et minima distantia, summa secundum longitudinem, media secundum latitudinem, minima secundum altitudinem, totum tamen corpus adtextum ex singulis membris quadratum uidetur. nam et usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate et ualidos robusti qualitate corporis aestimamus. quid etiam sibi uelit quod ait: nidos facies in arca nequaquam silendum uidetur. natu- raliter enim dictum arbitror eo quod omne corpus nostrum adtextum est sicut nidus, ut spiritus uitalis omnis partes uiscerum penetret atque de principali nostro fundat se per artus singulos. nidi quidam sunt oculi nostri, quibus se uisus inserit. nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos se auditus infundit et uelut in foueam altam deicit. nidus est narium, qui ad se odorem adtrahit. nidus est quartus maior ceteris hiatus oris, in quo nutritur donec adolescat sapor et unde uox euolat, in quo latet lingua, quae uelut organum uocis sonos eius artifici suauitate modulatur et, cum sit ipsa inrationabilis, rationabilem uocem exprimit. nidus est emicranium, nidus est membrana illa, quae cerebrum fouet et intra se cohibet. nidi sunt uiscera pulmonis et cordis. spiritus quidem nostri, hoc est eius quem carpimus et quo alimur in hac uita, nidus est pulmo, sanguinis autem et spiritus nidus est cor. duo sunt enim eius uteri, unus quo sanguinem uelut quodam sinu suscipit et transfundit in uenas, alter quo rigatus ex illo superiore deducit in arterias iugi meatu. ossa quoque ualidiora nidos habent; sunt enim intus cauata, in quibus foraminibus est medulla. in uisceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt. et alia si quis consideret, et plures nidos repperiet in hac fabrica humani corporis. unde puto et illum in psalmo non solum mystice, sed etiam naturaliter dixisse: etenim passer inuenit sibi domum et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. est enim iam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus inrationabilis concupiscentiae. sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit hereditas.