Corrupta est autem terra coram deo et impleta est inquit iniustitia. causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniustitia hominum terram corruperit. unde et dominus deus ait: tempus omnis hominis uenit ante me, quia impleta est terra iniquitatibus suis. tempus quidem omnium hominum in conspectu dei et in eius uoluntate est. non enim, ut uulgo aiunt, fatale decretum allegatur, sed tamen specialiter hic dictum puto, quia in euangelio suo dominus redempturus hominum genus passione sui corporis et emundaturus sanguine suo sacramentoque baptismatis ait: pater, uenit hora, clarifica filium tuum, ut et filius clarificet te. ergo quia in diluuio per arcam Noe seruatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renouationis futurae, ideo praemisit hic: tempus omnis hominis uenit, quia repleta est terra iniquitatibus suis. hoc in figura; in ueritate autem ait: reliquiae per dilectionem gratiae saluae factae sunt. ideoque exclamat apostolus dicens: superabundauit peccatum, ut superabundaret gratia. corrupit inquit omnis caro uiam suam. carnem hic pro homine posuit terreno, in quo carnis inlecebra uiam eius corruperit. qui si intellexisset quod munus accepisset a deo, non utique passus esset ut caro obstaret animae uirtutibus. itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae uelut regio quaedam et locus est uoluptatis, ex qua uelut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina lateque exundant. quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens uelut quibusdam tempestatibus et procellis uicta loco suo cedit. pulchre autem ait quia homo uiam naturae suae corrupit. nam uia sua in paradiso erat in illo beatitudinum tramite, in illo uirtutum flore, in illa incorruptibili gratia, quam uiam terrenis inquinauit uestigiis. alii habent: uiam ipsius. hoc est dei. hoc solet uerbo 'domini' declarare.