plerumque angelos filios dei scriptura uocat, quia ex nullo homine generantur animae. itaque uiros fideles filios suos dicere deus non aspernatus est, sicut ergo uiri probabilis uitae filii uocantur dei, ita quorum carnalia sunt opera hos filios carnis dicimus scripturarum auctoritate. dicit enim Iohannes euangelista quia quotquot Iesum dominum receperunt, dedit iis potestatem filios dei fieri qui credunt in nomen eius, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. ideo postea habes quia iratus est dominus, quoniam quamuis cogitaret, hoc est sciret quia homo in terrae positus regione carnem portans sine peccato esse non posset — terra enim uelut quidam temptationum locus est caroque corruptelae inlecebra —, tamen cum haberent mentem rationis capacem uirtutemque animae infusam corpori sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo reuocare se nollent. neque enim deus cogitat sicut homines. ut aliqua ei noua succedat sententia, neque irascitur quasi mutabilis, sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae diuinitatis meruerit offensam, tamquam eo usque culpa increuerit, ut etiam deus, qui naturaliter non mouetur aut ira aut odio aut passione ulla, prouocatus ad iracundiam uideretur. Minitatus est praeterea quod deleret hominem. ab homine inquit ad pecus et a reptilibus usque ad uolatilia delebo. quid laeserant inrationabilia? sed quia propter homi- nem illa facta erant, eo utique deleto propter quem facta sunt consequens erat ut etiam illa delerentur, quia non erat qui his uteretur. sensu autem altiore illud manifestatur quia homo mens est, quae est rationis capax; homo enim definitur animal uiuum mortale rationabile. principali igitur, extincto etiam sensus omnis pariter extinguitur, eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum uirtus defecerit. ad condemnationem autem ceterorum et ad expressionem pietatis diuinae dicitur Noe apud deum inuenisse gratiam. simul ostenditur quod hominem iustum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius reseruatur generis seminarium, qui non generationis nobilitate, sed iustitiae et perfectionis merito laudatur. probati enim uiri genus uirtutum prosapia est, quia sicut hominum genus homines ita animarum genus uirtutes sunt. etenim familiae hominum splendore generis nobilitantur, animarum autem clarificatur gratia splendore uirtutis.