Per unum igitur dominum Iesum salus uentura nationibus declaratur, qui solus non potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex uirgine generationis obnoxiae priuilegio minime teneretur. ecce inquit in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. quem igitur iam iustum dixerim nisi horum liberum uinculorum, quem naturae communis uincula non teneant? omnes sub peccato ab Adam, in omnes regnabat mors. ueniat solus iustus in conspectu dei, de quo iam non cum exceptione dicatur: non peccauit in labiis suis, sed: peccatum non fecit. Gigantes autem erant in terra diebus illis. non poetarum more gigantas illos terrae filios uult uideri diuinae scripturae conditor, sed ex angelis et mulieribus generatos adserit quos hoc appellat uocabulo uolens eorum exprimere magnitudinem corporis. et consideremus ne forte gigantum similes sint homines cultu studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes, sicut illi qui de terra secundum poeticam orti fabulam mole corporis sui freti feruntur habuisse contemptum superorum. an dispares aestimandi sunt qui, cum ex anima constent ac corpore, mentis uigorem, qua nihil habet anima pretiosius, auersantur et se carnis huius imitatores uelut maternae exhibent stoliditatis heredes? itaque in uanum laborant caelum uotis usurpantes superbis et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris et contemptu superioris consortii tamquam uoluntariis obnoxii peccatis grauiore condemnantur seueritate.