Nec solum sanctus Noe abundauit filiorum generatione, sed etiam uniuersa se effudit eo quam maxime tempore generatio. quod non otiosum uidetur. secuturo enim diluuio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluuia absorbuerunt, ut quod fuit humani generis abundantia diuinae deputetur gratiae, quod diluuium secutum est nostris adscribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris auertimus domini misericordiam. sic et in posterioribus inuenies quod secuturam Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas. principale est enim uirtutis inchoare a beneficiis et praeseminare gratiam. unde et Dauid ait: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae. diuinum est igitur quod praemittuntur bona, nostrum quod mutantur. ipse hoc declarat deus dicens: non permanebit spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt. spiritus sanctus spiritus sapientiae est, spiritus cognitionis. habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel, qui sacrum tabernaculum diuino oraculo iussus est facere, ait scriptura quia repletus est spiritu prudentiae et disciplinae. hic ergo spiritus datur hominibus, sed non permanet. qua ratione autem non permaneat causa proditur quia caro sunt; carnis enim natura disciplinae repugnat, quia uoluptati optemperat. denique de solo domino Iesu scriptum est: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, hic est qui baptizat spiritu sancto, in eo enim manebat quem nulla corruptelae carnalis inpedimenta reuocabant, quominus incorruptae et inpermixtae ordinem disciplinae teneret cuius caro non uidit corruptionem.