Huic uero tres filii nati, Sem Cham Iapheth. quae nomina significant 'bonum' et 'malum' et 'indifferens', ut et naturae gratia bonitatem habuisse et malorum ei temptamenta nequaquam defuisse et indifferentibus, hoc est.... uelut supellectili uirtutum abundasse uideatur. qua ratione autem malum in medio posuerit, ratio euidens est, quia naturae bonum omnibus inest nec quasi naufragos in lucem proicit, sed et suffulcit uiribus, ut non opprimantur temptamentis malitiae nec tamquam inualidi subcumbant, et munit et uestit uelut quibusdam integumentis indifferentibus, quae sunt salus, ualitudo bona, pulchritudo, inpigritia, diuitiae, gloria, generis claritudo, ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent. nonne cernimus uelut aciem quandam uirtutum ordinatam in proelium, ut inferiores in medio sint, dextra laeuaque uelut in cornibus ualidiores, per quos tota acies robur accipiat? unde et quidam poeta Graecus ait: κακοὺς δ' εἰς μέσσον ἔλασσεν, hoc est: malos autem in medium inseruit. ita ergo et natura quasi bonus dux imperante deo, quae nos ad huius mundi proelia generari nouerit, quae bona habet primo ordine constituit, quae officiant secundo, quae adiuuent tertio, ut tamquam in medio inclusus hostis geminatis quocumque se contulerit opprimatur uiribus, ne singula eorum uelut aequatis fatigaret proeliis et euadendi de angustiis naturalibus ac serpendi latius facultatem haberet. Sed quia ubi generantur, hic ordo est, ubi autem generant, Iapheth primo loco scribitur, tertio Cham, ideo ne quis contraria nos posterioribus dixisse arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est. bonum quidem quod uelut in quadam naturae nobilitate est praecedit, malum autem sequitur. sunt enim mentis cogitationes contrariae, quae utique oriuntur postea. haec quamdiu uelut intus clausae sunt nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis fouentur, ne prodeant. nam quamdiu in uoluntate est malum, non in entelechia, hoc est in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris uelut aurigae modo cohibet uel refrenat malitiam temptantem prorumpere, cum uero efferbuerit atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere et finitima contaminare, tunc iusta succedit prouidentia, ne illud indifferens, quod uulgo secundum bonum dicunt, uelut loco cedat, cum iam feruenti malo non possit resistere. itaque ne latius fundat uirus noxium et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum, quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat, ut quasi laboranti cornui opem ferat et eam partem acie suscipiat, quae plus laborat; uirtus enim bellatoris difficilioribus locis est necessaria, sicut etiam boni custodis praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores. ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, tunc illud indifferens superiorem locum suscipit uelut deputante sibi eam partem perfectiore bono; nihil enim uirtute perfectius. indifferentia autem non habent robur ualidae uirtutis, sed eius augent et diffundunt gratiam. unde Iapheth dictus est, quod 'latitudo' significatur latine.