Noe sancti adorimur uitam mores gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus. nam cum ipsa philosophia dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, quanto magis difficile iusti uiri mentem cognoscere? etenim quem dominus deus ad renouandum semen hominum reseruauit, ut esset iustitiae seminarium, dignum est ut nos quoque eum describamus ad imitationem omnium et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam cottidie diuersis exagitationibus sustinemus. pudet filiis superuiuere, taedet, cum tot aduersa audiamus carissimorum, lucem hanc carpere: ipsarum ecclesiarum diuersos fluctus tempestatesque uel praesentes subire uel recipere animo quis tam fortis ut patienter ferat? et ideo nobis quoque adfectanda haec requies fuit, ut dum Noe sanctum maiore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requieuit ab operibus suis atque maestitia. unde et Noe dicitur, quod latine dicitur iustus uel requies. denique et parentes eius dixerunt quia hic nos faciet requiescere ab operibus et a tristitia et a terra, cui maledixit dominus deus. quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluuium sub eo factum sit, non requies homiuibus, sed interitus uideatur inlatus nec remissio malorum, sed cumulus miseriarum. uerum si iusti uiri mentem consideres, aduertes iustitiam solam esse, quae alii potius nata quam sibi non quod sibi utile est quaerat, sed quod omnibus. haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, haec reuocat a tristitia, quia dum ea quae iusta sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus dolorem grauem; nihil enim est quod maioris doloris sit quam culpae reatus. requiescamus etiam ab omni cura terrenae conuersationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus uexat doloribus uitamque adterit.