<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="61" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Pulchre autem sanctus Dauid in psalmo septuagesimo quinto. <lb/>
            hymnum deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est aduersus <lb/>
            nequitiae spiritalis Assyrium. inanem ac uanum principem <lb n="5"/>
            istius mundi, ita coepit: notus in Iudaea deus. hoc <note type="margin"> B </note> <lb/>
            est non in diuitibus, non in nobilibus et in potentibus, sed <lb/>
            in anima confitente notus est deus. et in Istrahel magnum <lb/>
            inquit nomen eius, non in principibus et consulibus, sed <lb/>
            in eo qui deum uidet; ipse est enim Istrahel. in quo profunda <lb n="10"/>
            fides ad cognitionem dei potuit peruenire. 
</p></div></div></body></text></TEI>