Sed iam scripturae uerba consideremus. et factum est inquit post haec uerba. erat uinea Nabuthae Israhelitae in Israhel iuxta domum Achab regis Samariae. et locutus est Achab ad Nabuthae dicens: da mihi uineam tuam, et erit mihi in hortum holerum, quoniam propinquat domui meae, et dabo tibi pro ea D aliam uineam. si.uero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam pro ista uinea, et erit mihi in hortum holerum. et dixit Nabuthae ad Achab: non fiat hoc a deo, ut dem tibi hereditatem patrum meorum. et turbatus est spiritus eius et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem. exposuerat supra scriptura diuina quia Helisaeus, cum esset pauper, reliquit boues suos et cucurrit ad Heliam et occidit eos et erogauit populo et adhaesit prophetae. ad condemnationem igitur praemissa sunt diuitis, qui in isto rege describitur, eo E quod habens beneficia dei, sicut iste Achab, cui dominus et regnum donauit et pluuiam Heliae uatis oratione concessit, diuina mandata uiolauerit. audiamus ergo quid dicat. da mihi inquit. quae altera uox egentis est, quae uox alia stipem publicam postulantis nisi da mihi\'? hoc est da mihi, quia 4 Reg. III 20 (21), 1-4 Bas. 293 B (57 BC) 15 Reg. III 19, 20 sq. 20 Reg. III 20 (21), 29 21 Reg. III 18, 45 1 census V nequieuit R (e alt. eras.) B explere (i s. e tert.) V et (i tras.) D et (re m2 ex ri) 21 expleri C replere P\'I.\'E ideo (om . que) C 2 in om. R inuidia (in 8. u. m2) B 5 iezrahelite L biezrahelitae B\' iehrahelitae E gez (8. israhelitae) C isriitae SIST 6 iezrahel L et (s. ras.) V iehrahel E isrf Į((].ĮĮ\'PIDT 7 et... dicens oin. P4 Ioquutlls, V ad om. V mihi inquit P\' 9 appropinquat V meae et re*. (om . et dabo... panem) V 11 uinea ista 91\' 12 dno C 13 eorum C 16 relinquit C 19 postmissa B diuitis praemissa sunt V 21 uatis] uocatis R 23 altera RBP\'DT alia cet . 24 hoc est da mihi om. LT quia egeo] quia ego non habeo V (non habeo s. u. m2) C egeo. da mihi, quia aliud uiuendi subsidium habere non possum. da mihi, quia non est mihi panis ad uictum, F nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia. da mihi, quia tibi dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit. da mihi quia, nisi tu dederis, habere non potero. da mihi, quia scriptum est: date elemosynam.\' haec quam abiecta, quam uilia! non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. in ipsa autem deiectione quanta inpudentia! da mihi inquit uineam tuam. conStetur alienam, ut poscat indebitam. et dabo 568 A tibi inquit pro ea aliam uineam. diues quod suum est quasi uile fastidit, quod alienum est quasi pretiosissimum concupiscit. si uero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. cito reprehendit errorem suum pecuniam offerendo pro uinea; nihil enim uult alterum possidere, qui totum desiderat suis possessionibus occupare.