<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="13" unit="altchapter"/> Quid enim superbias, diues? quid dicas pauperi: noli me <note type="margin"> D </note> <lb/>
            tangere? nonne sic utero conceptus et natus ex utero es, <lb/>
            quemadmodum est pauper natus? quid te iactas de nobilitatis <note type="margin"> E </note> <lb n="5"/>
            prosapia? soletis et canum uestrorum origines sicut diuitum <lb/>
            recensere, soletis et equorum uestrorum nobilitatem sicut consulum <lb/>
            praedicare. ille ex illo patre generatus est et ex illa <lb/>
            matre editus, ille auo illo gaudet, ille se proauis adtollit. sed <lb/>
            nihil istud currentem iuuat; non datur nobilitati palma, sed <lb n="10"/>
            cursui. deformior est uictus, in quo et nobilitas periclitatur. <lb/>
            caue igitur, diues, ne in te erubescant tuorum merita <note type="margin"> F </note> maiorum, <lb/>
            ne forte et illis dicatur: cur talem instituistis, cur talem <lb/>
            elegistis heredem?\' non in auratis laquearibus nec in porphyreticis <lb/>
            orbibus heredis est meritum. laus ista non hominum, <lb n="15"/>
            sed metallorum est, in quibus homines puniuntur. per egentes <lb/>
            aurum quaeritur et egentibus denegatur. laborant ut quaerant. <lb/>
            laborant ut inueniant quod habere non norunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>