<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Pauperiorem enim se iudicat omnis abundans, quia sibi <note type="margin"> B </note> <lb/>
            deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. toto mundo <lb/>
            eget, cuius non capit mundus cupiditates; eius autem qui <lb/>
            fidelis est totus mundus diuitiarum est. toto mundo fugit <note type="margin"> C </note> <lb/>
            qui considerans conscientiam suam metuit deprehendi. et ideo<lb n="5"/>
            Achab ad Helian secundum historiam ait, secundum aenigmata <lb/>
            autem diues ad pauperem: inuenisti me inimicus <lb/>
            meus. quam misera conscientia, quae se proditam doluit! 
</p></div></div></body></text></TEI>