Pauperiorem enim se iudicat omnis abundans, quia sibi B deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates; eius autem qui fidelis est totus mundus diuitiarum est. toto mundo fugit C qui considerans conscientiam suam metuit deprehendi. et ideo Achab ad Helian secundum historiam ait, secundum aenigmata autem diues ad pauperem: inuenisti me inimicus meus. quam misera conscientia, quae se proditam doluit!