<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p> et factum est inquit, cum audisset <lb/>
            Achab quia mortuus est Nabuthae, conscidit uestimenta <lb/>
            sua et cooperuit se cilicio. et factum est<lb n="10"/>
            post haec et surrexit et descendit Achab ad uineam <lb/>
            Nabuthae Israhelitae possidere eam. irascuntur <lb/>
            diuites et calumniantur, ut noceant, si non optineant quod <lb/>
            desiderauerint. cum autem calumniati nocuerint, dolere se <note type="margin"> D </note> <lb/>
            simulant, tristes tamen et tamquam maesti non corde sed<lb n="15"/>
            uultu in possessionis direptae locum prodeunt et inpressionis <lb/>
            suae iniquitate potiuntur. 
</p></div></div></body></text></TEI>