<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p> quid enim aliud <note type="margin"> F </note> <lb/>
            in illa historia nisi diuitum auaritia describitur, quae est <lb/>
            uanum profluuium, quod omnia fluuii modo rapiat et nulli <lb/>
            usui profutura transducat? haec est lezabel non una, sed <lb n="15"/>
            multiplex, non unius temporis, sed temporum plurimorum. <lb/>
            haec omnibus dicit, sicut illa dixit uiro suo Achab:
</p></div></div></body></text></TEI>