<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="9" unit="altchapter"/> Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes <lb/>
            rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, <note type="margin"> E </note> <lb n="5"/>
            utinam alienum non petas. negatum praetermittas, excusatum <lb/>
            patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, <lb/>
            quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, <lb/>
            quam desideras. tu tristis es, quia uis mensuram <lb/>
            considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo <lb n="10"/>
            mea iura, habeo meas leges. calumniabor, ut spoliem, et ut <lb/>
            possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>