Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, E utinam alienum non petas. negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, quam desideras. tu tristis es, quia uis mensuram considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo mea iura, habeo meas leges. calumniabor, ut spoliem, et ut possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur.