Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, E utinam alienum non petas. negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, quam desideras. tu tristis es, quia uis mensuram considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo mea iura, habeo meas leges. calumniabor, ut spoliem, et ut possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur. quid enim aliud F in illa historia nisi diuitum auaritia describitur, quae est uanum profluuium, quod omnia fluuii modo rapiat et nulli usui profutura transducat? haec est lezabel non una, sed multiplex, non unius temporis, sed temporum plurimorum. haec omnibus dicit, sicut illa dixit uiro suo Achab: surge, manduca panem et redi ad te. ego tibi dabo uineam Nabuthae Israhelitae. et scripsit librum nomine Achab et signauit anulo illius et misit librum ad seniores et ad liberos eos, qui morabantur cum Nabuthae. et erat scriptum in libro: 577 A ieiunate ieiunium et constituite Nabuthae in principem populi et constituite duos uiros filios iniquitatis ex diuerso eius, ut falsum testimonium 7 Reg. III 20 (21), 7 17 Reg. III 20 (21), 7—10 1 utt (t alt. del.) P 2 illum ille CB$I2t\' et (illum exp.) Monac. 10041 ante. P\' autem LT 3 et forte T, forte om. CB\'.l\\\'1 4 dico LT 5 cupieris N\' 8 quodam P\'DL quodHam R (d pr. eras.) cet . profluuimn ACB\'N\' dabo tibi RBA (õwcrw coi LXX), tibi om. P\' 10 iustitia R\'},x 11 habeo meas PBBAP D ego meas T meas cet . calomniabor P 12 pauperis om. }oi\' 14 rapit (it ex iat m2) 91 15 transducit N\' ieziabel P iezabel illa GB\'N\' 18 et manduca CB\'N\' 19 israelitae P iezrahelitae E isralielitae cet . 21 illum librum (illum 8. u.) RI illum s?I\'.L\' ad alt. om. PDL\'l\' eius PAPfort . eius scribendum et ad liberos eos om. C perhibeant aduersus eum dicentes: benedixit deum et regem et producite illum et lapidate. Quam euidenter expressa est diuitum consuetudo? B contristantur, si aliena non rapiant, renuntiant cibo, ieiunant, non ut peccatum minuant, sed ut crimen admittant. uideas illos tunc conuenientes ad ecclesiam officiosos humiles adsiduos, ut effectum sceleris impetrare mereantur. sed dicit illis deus: non hoc ieiunium elegi, non si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium C substernas, nec sic uocabitis ieiunium acceptum. non tale ieiunium elegi, dicit dominus. sed solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. frange panem tuum esurienti et egenos non habentes tectum induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc orietur tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te iustitia et maiestas dei circumdabit D te. tunc clamabis, et deus exaudiet te; adhuc te loquente dicet: ecce adsum. audis, diues, quid dominus deus dicat? et tu ad ecclesiam uenis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas. ieiunas, non ut conuiuii tui sumptus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus 8 Esai. 58, 5-9 1 maledixit BA 3 consuidudo P 4 ieiu. ut non B\' 5 peccata P uideant illos tunc ueniaentes P1 7 illi N\' 8 non alt. P nec eet . si] sic P LT 11 talem P 13 uiolentiarum A et (i alt. eras.) PB 14 et omnem om. N\' 15 esurienti panem tuum DLT 16 et om. OB\'N\' 17 uesti PP\'DLT et m2 B cooperi Bml cet . 18 dispicies P matotinum (v tn3 s . 0) P 21 exaudiit P 23 deus om. DLT dicit BA et (m2 dicat) B aliquit P aliud (ud eras.) quid R aliud quit B pauperibus largiaris CB\'N\' 25 proficias eginis P spolia BA et (im2 spoliam) B de egentibus (ex degentibus) 21 adipiscaris. quid tibi uis cum libro et carta et signaculo et conscriptione et uinculo iuris? non audisti: solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes E uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. tu mihi tabulas offers, ego tibi recito dei legem: tu atramento scribis, ego tibi spiritu dei inscripta repeto oracula prophetarum: tu testimonia falsa conponis, ego testimonium conscientiae tuae posco, quam iudicem tui effugere et declinare non poteris, cuius testimonium non poteris recusare in die, qua reuelabit deus occulta hominum. tu dicis: F destruam horrea: dominus dicit: sine magis quidquid intra horreum est pauperibus deputari, sine cellas istas egenis prodesse. tu dicis: maiora faciam et illo congregabo omnia quae nata sunt mihi: dominus dicit: frange esurienti panem tuum. tu dicis: tollam pauperi domum suam: dominus autem dicit ut egenos non habentes tectum inducas in domum tuam. quomodo uis, diues, ut deus te exaudiat, cum tu deum non putes audiendum? si non 578 A adquiescatur arbitrio diuitis, scaena conponitur, dei aestimatur iniuria, si diuitis petitio refutetur.