<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> uidi ego <lb n="5"/>
            pauperem duci, dum cogeretur soluere quod non habebat, <note type="margin">E </note> <lb/>
            trahi ad carcerem, quia uinum deeset ad mensam potentis, <lb/>
            deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam <lb/>
            differre posset. inuentum forte aliquem, qui in illa necessitate <lb/>
            subueniret. redit ad hospitium cum suis pauper direpta <lb n="10"/>
            spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens <lb/>
            filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset <lb/>
            pascere uendidisset. redit ad consilium, uendendi sumit arbitrium. <lb/>
            conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae <note type="margin">F </note> pietatis <lb/>
            gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium. <lb n="15"/>
            commori filiis paratus quam a filiis separari saepe gradum <lb/>
            protulit, saepe reuocauit. uicit tamen necessitas, non uoluntas <lb/>
            et ipsa concessit pietas necessitati. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Consideremus nunc patriae mentis procellas exaesiuantis <lb/>
            quem de liberis prius traderet. \'quem* inquit \'uendam priorem? <lb n="20"/>
            scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum <note type="margin">571 A </note> reliquorum. <lb/>
            hoc solum fecunditas diues ad aerumnam! quem <lb/>
            offeram? quem frumenti auctionator libenter aspiciet?

<note type="footnote">3 Mtttli. 14, 6 sqq. 13 sqq. Bae. 268 CD, 269 A (46 DE, 47 A) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 suos <hi rend="italic">9T T</hi> 2 respergit cruore <hi rend="italic">X\'</hi> 4 afferri iussit (iussit <hi rend="italic">add. m2) V</hi> <lb/>
            aliquid <hi rend="italic">B\'</hi> 8 auctionem 31 actionem <hi rend="italic">L</hi> 9 deferre <hi rend="italic">B%\'</hi> possit <lb/>
            <hi rend="italic">OB\'N\'V</hi> forte (t s. <hi rend="italic">u. m2) V</hi> quidem iV\' 10 reddat <hi rend="italic">B</hi> rediit <hi rend="italic">L ei<lb/>
             (con*</hi>. redit) <hi rend="italic">T</hi> dirata 9f 11 cibum] uictum <hi rend="italic">LT</hi> ingemescena <lb/>
            <hi rend="italic">RBV et</hi> (i <hi rend="italic">m2 s</hi>. e <hi rend="italic">alt.)</hi> 31 12 possit <hi rend="italic">RB</hi> 13 sumi <hi rend="italic">R et</hi> (aumit m2) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 iniuriae <hi rend="italic">om,</hi> et <hi rend="italic">R et</hi> (iniuria et <hi rend="italic">m2) B</hi> 15 <hi rend="italic">famis VB\'</hi> urguebat <lb/>
            <hi rend="italic">CB\'N\'V</hi> 17 tamen in eo N (eo s. <hi rend="italic">u.)</hi> STJ3 18 concessit] ft*cestit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            cessit <hi rend="italic">DLT</hi> 19 eiaestuantis <hi rend="italic">RRW.\' et</hi> (e s. i <hi rend="italic">m2) V</hi> exaestuantes <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            20 primum V tradam <hi rend="italic">R</hi> tradam et (et <hi rend="italic">s. u. m2) B</hi> 22 solo (v s. <lb/>
            o <hi rend="italic">alt.) Y</hi> diues fecunditas <hi rend="italic">CB I J..I</hi> 23 quem frumenti... offeram <lb/>
            <hi rend="italic">om. P\'</hi> aspiciet <hi rend="italic">(m2 ex</hi> aspiceret) % aspicies <hi rend="italic">B\' post</hi> aspiciet <hi rend="italic">add. <lb/>
             V</hi> uberior S numniue e paruo quam thesaurus e niaxpmo </note> <lb/>
             
<pb n="479"/>
            primogenitum offeram. sed primus me patrem uocauit. hic est <lb/>
            maior ex filiis, quem congrue honoro seniorem. sed iuniorem <lb/>
            dabo. at istum teneriore amore conplector. illum erubesco, <lb/>
            huius misereor: illius gradum suspiro, huius aetatem: ille <lb/>
            iam sentit aerumnam. iste ignorat: flectit me illius dolor, <lb n="5"/>
            huius inscientia. ad alios me conferam. ille mihi plus <note type="margin">B </note> blanditur, <lb/>
            iste plus uerecundatur: ille parenti similior, hic utilior: <lb/>
            in illo imaginem meam uendo, in isto spem meam prodo. me <lb/>
            miserum, non inuenio quid faciam, non habeo quid eligam. <lb/>
            circumuallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus. <lb n="10"/>
            ferina haec rabies est eligere quem tradas. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> ferae ipsae cum <lb/>
            periculum inminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos <lb/>
            liberent, non quos offerant. quomodo igitur discernam <note type="margin">C </note> affectum <lb/>
            naturae, quomodo obliuiscar, quomodo exuam patris mentem? <lb/>
            quomodo filii auctionem constituam, quo sermone paciscar <lb n="15"/>
            pretium, quibus tradam manibus in seruitutem filium, <lb/>
            quibus oculis adspiciam seruientem, quibus osculis discedenti <lb/>
            uale dicam, quibus factum excusem sermonibus? fili, ego te <lb/>
            pro meo cibo uendidi. funestior ergo iam pauperis mensa <lb/>
            quam diuitis. ille addicit alienos, ego meum uendo: ille necessitatem <lb n="20"/>
            inponit, ego adfero uoluntatem. ut sit excusabilior <note type="margin">D </note> <lb/>
            causa, adiciam: fili, pro fratribus tuis seruies, ut illis quaerantur <lb/>
            alimenta. et Ioseph a fratribus suis in seruitutem uenditus <lb/>
            postea et ipsos et patrem pauit. respondebit ille: sed <lb/>
            non eum uendidit pater, sed fleuit amissum, sed postea etiam.

<note type="footnote">10 Ter. Adelph. III 2; 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 prius <hi rend="italic">DT</hi> 3 ac <hi rend="italic">ex</hi> ad <hi rend="italic">R</hi> ad 91 <hi rend="italic">et</hi> (t s. d) P1 aut (u <hi rend="italic">exp. m2) L</hi> <lb/>
            teneriorem (m <hi rend="italic">eras.) P1</hi> teneriori <hi rend="italic">LT</hi> 4 miserior <hi rend="italic">R</hi> 6 inscientia <lb/>
            <hi rend="italic">RBV</hi> insipientia <hi rend="italic">P\' et</hi> (insipien in <hi rend="italic">ras. et</hi> tia <hi rend="italic">s. u.) D</hi> inscitia <hi rend="italic">eet</hi>. <lb/>
            alios <hi rend="italic">RBV alium DLT</hi> alia <hi rend="italic">cet</hi>. 7 plus <hi rend="italic">om. LT</hi> parentis 91 <lb/>
            <hi rend="italic">(s eras.) B\'</hi> paremib; <hi rend="italic">V</hi> 9 <hi rend="italic">quid £ &gt;»•.]</hi> quod <hi rend="italic">RB</hi> 10 circumuallat <hi rend="italic">RBV</hi> <lb/>
            12 pericula <hi rend="italic">RH\'V}\\\'E et</hi> (a <hi rend="italic">m2</hi> in <hi rend="italic">ras.)</hi> W 13 igitur] ergo <hi rend="italic">RB</hi> <lb/>
            17 aspiciam ... oscnlis s. <hi rend="italic">in mg. m2 V</hi> osculisJ oculis <hi rend="italic">RN\'P\'</hi> discedenti <lb/>
            (de s. <hi rend="italic">u.) V</hi> discendcnti (n <hi rend="italic">pr. eras.) C</hi> descendenti <hi rend="italic">B\'</hi> 23 suis <hi rend="italic">om. <lb/>
             9VE uenditus RBV</hi> uenundatus est <hi rend="italic">cet</hi>. 24 respondebit (eb <hi rend="italic">s</hi>. u. <lb/>
            <hi rend="italic">m2 V</hi> 25 cum <hi rend="italic">om. RB</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="480"/>
            ipse in potestatem diuitis uenit et uix potuit liberari. postea <lb/>
            genus eius diuitiis Aegypti multa aetate seruiuit. uende me  <lb/>
            postremo, pater, ea condicione, ne diuites emant.\'
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p> haesi, fateor, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            uerum quid faciam? nullum uendam. sed dum unum considero, <lb/>
            omnes fame uidebo pereuntes. si unum tradam, quibus<lb n="5"/>
            oculis uidebo ceteros de mea inpietate suspectos, ne alios <lb/>
            quoque uendam? quo pudore regrediar domum, quomodo intrabo, <lb/>
            quo habitabo affectu, qui mihi abnegaui filium, quem <lb/>
            non morbus absumpsit, non mors abstulit? qua conscientia <lb/>
            considerabo mensam meam, quam sicut nouella oliuarum in<lb n="10"/>
            circuitu tot filii uestiebant?\'
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Haec pauper te praesente deplorat, et tibi auaritia aurem <note type="margin"> F </note> <lb/>
            obstruit nec mens tua facti miserabilis horrore mollitur. totus <lb/>
            populus ingemescit, et solus, diues, non flecteris nec audis <lb/>
            scripturam dicentem: perde pecuniam propter fratrem<lb n="15"/>
            et amicum, et non abscondas eam sub lapide in mortem. <lb/>
            et quia non audis, ideo exclamat Ecclesiastes dicens: <lb/>
            est languor malus, quem uidi sub sole, diuitias custodiri <lb/>
            in malum possidentis eas. sed fortasse redeas <lb/>
            domum, cum uxore conferas, illa te hortetur ut redimas uenundatum.<lb n="20"/>
            immo magis hortabitur, ut mundum muliebrem <lb/>
            conferas, unde potes uel paruo pauperem liberare. illa tibi <lb/>
            inponet sumptuum necessitatem, ut gemma bibat, in ostro <note type="margin"> 572 A </note>

<note type="footnote"> 10 Psalm. CXXVII 3 15 Sir. 29, 10 (13) 18 Eccl. 5, 12 Bas. <lb/>
            300 A (59 D) 23 Uerg. Georg. II 506 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">sqq</hi>. ipse ... uenit... potuit <hi rend="italic">RB (in qtdbus</hi> potestate) <hi rend="italic">ei m1 V</hi> ipsi <lb/>
            ... uenerunt... potnerunt <hi rend="italic">V tn2 cet</hi>. 3 fatear <hi rend="italic">RV</hi> 4 faciam ignoro <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            dum] cum <hi rend="italic">CB\'N\'</hi> 5 uidebo fame <hi rend="italic">WE</hi> 10 nouellae <hi rend="italic">Gelenita</hi> <lb/>
            11 tot s. u. <hi rend="italic">V</hi> uestiebant (n s. u.) <hi rend="italic">V</hi> 14 <hi rend="italic">ingernescit RBVP</hi> ingemescct <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> ingemiscit <hi rend="italic">cet</hi>. et solus] solus <hi rend="italic">RB</hi> solus tu <hi rend="italic">V</hi> nec <hi rend="italic">(ex</hi> <lb/>
            nam <hi rend="italic">m2) B</hi> nam <hi rend="italic">R</hi> 15 pecuniam tuam <hi rend="italic">V</hi> 16 et amicum <hi rend="italic">om. T</hi> in <lb/>
            lapide sub mortem <hi rend="italic">N\'</hi> lapidem <hi rend="italic">RC</hi> morte <hi rend="italic">P1</hi> 17 audes <hi rend="italic">R et</hi> <lb/>
            {audis <hi rend="italic">m2) B</hi> 18 langor <hi rend="italic">RB</hi> pessimus <hi rend="italic">(om</hi>. quem uidi) <hi rend="italic">V</hi> custodirij <lb/>
            conseruatas <hi rend="italic">V</hi> 20 cum] et cum <hi rend="italic">B\'L</hi> 22 potes <hi rend="italic">RB</hi> potest <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            {t <hi rend="italic">alt. eras.) cet</hi>. paruo] paupcr 2V\' pauperem] tempore <hi rend="italic">D (in mg</hi>. <lb/>
            pauperê) <hi rend="italic">LT</hi> laborare <hi rend="italic">LT</hi> 23 imponit <hi rend="italic">WE</hi> sumptutn <hi rend="italic">P4</hi> in <lb/>
            gemma P gemma CT </note><lb/>
             
<pb n="481"/>
            dormiat, in argentea sponda recumbat, auro oneret manus, 
ceruicem monilibus. 
</p></div></div></body></text></TEI>