his auditis turbatus est auari spiritus regis. et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem suum. lugent diuites, si non potuerint aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, uim maeroris tegere non possunt. dormire desiderant, uelant faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, B ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne audiant uicinum iuxta se aliquid possidere. ne audiant pauperem sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit propheta: mulieres diuites, exsurgite.