his auditis turbatus est auari spiritus regis. et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem suum. lugent diuites, si non potuerint aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, uim maeroris tegere non possunt. dormire desiderant, uelant faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, B ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne audiant uicinum iuxta se aliquid possidere. ne audiant pauperem sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit propheta: mulieres diuites, exsurgite. Et non manducauit inquit panem suum: quoniam C quaerebat alienum; etenim diuites alienum magis panem quam suum manducant, qui rapto uiuunt et rapinis sumptum exercent suum. aut certe non manducauit panem suum uolens se morte multare, quod ei aliquid negaretur. compara nunc D ,5 Act. 8, 20 20 Esai. 32, 9 23 cf. Quid. Met. I 144 1 audiamus] audiuimus N\' pauperis uocem B\' 2 fiat hoc inquit (inquit extra u. ml) % d:iO C 4 arbitrotur W 5 perditione V 7 sapias (sa s. u.) 21 capias RB 8 iustum pro sumpto B\' 9 comissationis R (corr . comess.) B commMaationibua B\' comessationis N\'V comessati. nis cet . deliciarum (om . que) B\'N\' et deliciarum C adiungas P\' 10 aliene 1x 11 turbatur (-ur ex -us, om . est) VI spiritus auari N\' 15 uim (8. cum) mcmoreni V cum memorem C 17 non essej esse non N\' (non 8. u . 91) 19 dicet (i 8. e) V 22 etenim diuites alienum in mg. inf. m2 B magis alienum Cn\'N\' 23 quia L 24 manducagt Sl nianducat 91 \'K affectum pauperis. nihil habet et ieiunare uoluntarius nisi deo nescit, ieiunare nisi ex necessitate non nouit. eripitis quidem pauperibus uniuersa, aufertis omnia, nihil relinquitis, poenam tamen pauperum uos potius, diuites, sustinetis. illi ieiunant, si non habeant, uos, cum habetis. a uobis igitur prius poenam exigitis quam pauperibus inrogatis. uos igitur uestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas, et pauperes quidem non habent quo utantur, uos autem nec ipsi utimini E nec alios uti sinitis. eruitis aurum de metalli uenis et rursus absconditis.