<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa035.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> habent igitur unde glorientur originis <lb/>
            seruuli; seruiuit et Ioseph. habent unde se consolentur qui <lb/>
            ex libertate in seruitutem aliqua necessitate uenerunt. habent <lb/>
            quod imitentur, ut discant condicionem se mutare posse, non <lb n="15"/>
            mores, esse et in uernaculis libertatem et in seruitute constantiam. <lb/>
            habent etiam domini quod per seruulos bonos sperent. <lb/>
            Abraham filio per uernaculum inuenit uxorem. benedixit <note type="margin"> C </note> <lb/>
            dominus domum Aegyptii propter Ioseph, et facta benedictio <lb/>
            domini in toto censu eius et in domo et in agris. et conuertit <lb n="20"/>
            inquit [ei] omnia quaecumque erant illi in manus <lb/>
            Ioseph. aduertimus quod ea quae domini gubernare non <lb/>
            poterant seruuli gubernauerunt. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="5" unit="altchapter"/>  Sed quid de priuata domo dispositiones eius seruuli adstruam, <note type="margin">D </note>25 qui rexit imperium ? plus tamen est quod ipse ante se rexit

<note type="footnote"> 11 Gen. 41, 55 sq. 18 Gen. 24, 4 sqq. 19 Gen. 39, 5 20 Gen. <lb/>
            39, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ac <hi rend="italic">NV</hi> hanc <hi rend="italic">BPP\'DO</hi> per hanc <hi rend="italic">Px</hi> 6 mundi amore <hi rend="italic">ed. Rom.</hi>. <lb/>
            inlucido <hi rend="italic">post</hi> amore <hi rend="italic">add. 0 m2,</hi> transeuntium <hi rend="italic">Px</hi> 7 expectat <hi rend="italic">BP\'PxO</hi> <lb/>
            expectant <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">eras.)</hi> 12 origine seruili P1 originales seruuli <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            (serui <hi rend="italic">E) V</hi> 13 se <hi rend="italic">om. DOT, ante</hi> unde <hi rend="italic">ponit V, post</hi> consolentur Ux <lb/>
            consalentur <hi rend="italic">B</hi> 14 seruitutS <hi rend="italic">B (6 m3 ex</hi> e) seruitute <hi rend="italic">PilE</hi> 16 uernulis <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 19 facta <hi rend="italic">BPx</hi> facta est <hi rend="italic">cet</hi>. 20 agris <hi rend="italic">B</hi> (s <hi rend="italic">s. u.)</hi> agro <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            21 ei <hi rend="italic">eras. U\', om. VWE</hi> omnia <hi rend="italic">B</hi> u s. <hi rend="italic">u.)</hi> 23 gubernarunt <hi rend="italic">NV</hi> <lb/>
            24 dispositiones <hi rend="italic">N\' et</hi> (es <hi rend="italic">ex</hi> is) <hi rend="italic">0</hi> dispositionis <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            et, cura esset decorus aspectu et speciosus facie ualde, <note type="margin"> EI </note> uenustatem <lb/>
            sui uultus non ad alienam diriuauit iniuriam, sed ad <lb/>
            suam seruauit gratiam, hoc se pulchriorem ratus, si non <lb/>
            dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur.  <lb/>
            illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet<lb n="5"/>
            nec fragiles mentes uulneraret, sed iudicia adquireret uniuersorum <lb/>
            fraudi nullis futurus, laudi sibi. iam si qua petulantibus <lb/>
            aspexit oculis, crimen est solius quae male uidit, non <lb/>
            huius qui male nollet uideri, nec in eo quod uisus est culpa <note type="margin"> F </note> <lb/>
            est. non erat in potestate seruuli ut non uideretur: maritus <lb n="10"/>
            debuit cauere uxoris oculos. si ille nihil timebat de coniuge, <lb/>
            arbitrabatur iste testimonium esse castimoniae, non remissionem <lb/>
            incuriae. discant tamen etiam uiri cauere oculos feminarum; <lb/>
            adamantur et qui nolunt amari. denique adamatus est <lb/>
            Ioseph, qui amantem contemneret. et bene excusauit eum<lb n="15"/>
            scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in <lb/>
            Ioseph, hoc est: non ipse se ostentauit nec cepit incautam, <note type="margin"> 492 A </note> <lb/>
            sed illa retia sua misit et indagine sui capta est, laqueos  <lb/>
            suos sparsit et suis haesit uinculis.</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>dixit autem illi: dormi <lb/>
            mecum. prima adulterae oculorum tela sunt, secunda,<lb n="20"/>
            sed qui non capitur oculis potest uerbo resistere. suppetit <lb/>
            defensio, ubi adhuc liber affectus est. ideo scriptum est quia <lb/>
            ille noluit. primum igitur mentis congressione superauit <lb/>
            tamquam scuto animi inruentem repellens, deinde sermonem <lb/>
            tamquam hastam uibrauit, ut se illa reuocaret. et dixit <note type="margin"> B </note>

<note type="footnote"> 1 Gen. 39, 6 16 Gen. 39, 7 19 Gen. 39, 7 22 Gen. 39, 8 <lb/>
            25 Gen. 39, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 decorus esset P speciosa <hi rend="italic">N\'V</hi> 2 ad 8. u. <hi rend="italic">P</hi> deriuauit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            3 pulchriorem <hi rend="italic">P</hi> (m <hi rend="italic">8. u.)</hi> 7 nulli <hi rend="italic">NP1</hi> nullus <hi rend="italic">0</hi> 8 illine crimen <lb/>
            solius <hi rend="italic">(ex</hi> solus 21\' <hi rend="italic">m2,</hi> solum UxE) est <hi rend="italic">NY</hi> 9 male se U\'Ux se male <lb/>
            <hi rend="italic">ET</hi> nollit <hi rend="italic">B et (corr. ml) P</hi> nolit <hi rend="italic">V</hi> 11 oculos uxoris <hi rend="italic">UxE</hi> <lb/>
            13 uiri cauere etiam <hi rend="italic">NV</hi> 14 adamantur enim et 91x 16 eius dni Wx <lb/>
            17 iste <hi rend="italic">NV</hi> cepit <hi rend="italic">VEO</hi> cepit <hi rend="italic">W/\'DP</hi> coepit <hi rend="italic">cet</hi>. 18 indagine P <lb/>
            20 secunda P (a <hi rend="italic">m2 ex</hi> um) 21 uerbo <hi rend="italic">P\'</hi> (o <hi rend="italic">in ras.)</hi> uerbis NV <lb/>
            23 congressione mentis <hi rend="italic">WE</hi> 25 astam P hastam (h 0. ft.) <hi rend="italic">Px</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="89"/>
            uxori domini sui. recte uxor domini, non ipsa domina <lb/>
            dicitur, quae non potuit extorquere quod uoluit impetrare. <lb/>
            nam quomodo domina, quae dominandi non habebat effectum, <lb/>
            quae disciplinam dominae non tenebat, quae seruulis libidinis <lb/>
            incentiua praestabat ? ille dominus, qui amantis non excepit <lb n="5"/>
            faces, qui lenocinantis uincula non sensit, quem nulla mortis <lb/>
            formido perterruit, qui maluit liber criminis mori quam potentiae <note type="margin"> C </note> <lb/>
            criminosae eligere consortium. ille liber qui turpe credidit <lb/>
            uicem gratiae non referre. denique non ut meticulosus excusat <lb/>
            nec tamquam periculi timidus cauet, sed tamquam beneficii <lb n="10"/>
            erilis et innocentiae suae debitor fugit crimen ingrati peccatique <lb/>
            labem et culpae contagium quasi iustus horrescit. tertium <lb/>
            spiculum adultera interpellandi adsiduitate uibrabat. sed <lb/>
            Ioseph non audiebat eam. habes post prima uerba quid caueas. <lb/>
            non solum lubrica, sed etiam procax inportuna petulans est <note type="margin"> D </note> <lb n="15"/>
            libido, nec habet quod uereatur adultera. quae dispendia <lb/>
            pudoris prima non doluit insidiatur, ut capiat. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Denique officii sui et commissi muneris ingressum gratia <lb/>
            remotis arbitris ac domesticis adprehendit eum dicens: dormi <lb/>
            mecum. excusatur Ioseph scripturae testimonio, quia commissum <lb n="20"/>
            a domino deserere nequibat obsequium. non enim satis <lb/>
            est quod securus sui domus interiora quasi qui capi non <lb/>
            posset ingressus est: iustus debuit prouidere, ne furenti copiam <note type="margin"> E </note> <lb/>
            daret et eius illa peccato periret. sed qui aduersari sibi domini <lb/>
            sui uidebat uxorem neclecti officii etiam a domino cauere <lb n="25"/>
            debebat offensam. simul adhuc sermonis, non conprehensionis <lb/>
            putabat audaciam. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> excusatur quod ingressus est, praedicatur

<note type="footnote"> 13 Gen. 39, 10 18 Gen. 39, 11 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Mori (i <hi rend="italic">eras.) P</hi> uxor <hi rend="italic">D</hi> 2 impetrare <hi rend="italic">Px</hi> imperare <hi rend="italic">cet</hi>. 3 affectum <lb/>
            91\' <hi rend="italic">(corr. m2) WET</hi> 6 lenocenantis <hi rend="italic">B</hi> uincla <hi rend="italic">PVUxD</hi> <lb/>
            10 cauit <hi rend="italic">B et (corr. m2) P</hi> 12 horescit <hi rend="italic">B</hi> 13 interpellandi <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            s. u.) <hi rend="italic">P</hi> (a ex e <hi rend="italic">m2)</hi> adsiduitate <hi rend="italic">P</hi> (id <hi rend="italic">ex</hi> ua) 15 petulans <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (n 8. u.) 18 sui <hi rend="italic">om. P</hi> muneris <hi rend="italic">m2 ex</hi> numeris <hi rend="italic">P</hi> ingressum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (s s. ṃ) ingressus <hi rend="italic">PPxD et</hi> (Q <hi rend="italic">corr. m2) P</hi> 21 nequibat deserere <hi rend="italic">WET</hi> <lb/>
            24 et <hi rend="italic">om. P</hi> (nc <hi rend="italic">8. u. m2),</hi> ne <hi rend="italic">D</hi> 25 neglecti <hi rend="italic">B</hi> (g <hi rend="italic">ex</hi> c) <hi rend="italic">cet</hi>. 26 sermonis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> e) 27 praedicatur <hi rend="italic">B</hi> (r <hi rend="italic">pr. 8. tc.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            quod elapsus est nec pluris fecit uestimenta corporis quam <lb/>
            animi castimoniam. reliquit tamquam non sua quae adultera <lb/>
            suis manibus detinebat et aliena iudicauit quae tactu inpudicae <lb/>
            potuerant conprehendi. magnus tamen uir, qui uenditus seruile <note type="margin"> F </note> <lb/>
            nesciuit ingenium, adamatus non redamauit, rogatus non <lb n="5"/>
            adquieuit, conprehensus aufugit, qui cum ab uxore domini <lb/>
            conueniretur, teneri ueste potuit, non potuit animo capi ac <lb/>
            ne ipsa uerba diu quidem passus contagium iudicauit, si <lb/>
            diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis incentiua <lb/>
            transirent. itaque uestem exuit, crimen excussit et relictis<lb n="10"/>
            quibus tenebatur exuuiis spoliatus quidem, sed non nudus <lb/>
            aufugit, quia erat tectior indumento pudoris; non est enim <note type="margin"> 493 A </note> <lb/>
            nudus nisi quem culpa nudauerit. denique in superioribus <lb/>
            habemus quod Adam, posteaquam dei mandata praeuaricatione <lb/>
            deseruit et peccati grauis aera contracxit, nudus erat. unde<lb n="15"/>
            et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et <lb/>
            timui, quia nudus sum, et abscondi me. intellexit enim <lb/>
            esse se nudum, qui infulas diuinae protectionis amiserat. et ideo <lb/>
            latebat, quia uestem fidei non habebat, quam utique praeuaricando <lb/>
            deposuit. magnam rem uides. ille nudus erat, qui<note type="margin"> B </note> <lb n="20"/>
            tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui uestimentis se <lb/>
            exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. eadem scriptura <lb/>
            illum nudum adseruit, hunc abnuit. et ideo expoliauit iste se potius <lb/>
            quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruabat, <lb/>
            expolians se ueterem hominem cum actibus eius, ut indueret<lb n="25"/>
            nouum. qui secundum imaginem creatoris in agnitione renouatur: <lb/>
            ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuit

<note type="footnote"> 10 Gon. 39, 12 15 Gen. 3, 7 16 Gen. 3, 10 25 Coloss. <lb/>
            3, 9 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 plures <hi rend="italic">B et (corr. m2) P</hi> 4 tamen <hi rend="italic">II DO</hi> quippe <hi rend="italic">N\'</hi> plane <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">V</hi> seruile tamen <hi rend="italic">NV</hi> 7 animo capi non potuit <hi rend="italic">UxE</hi> ac <lb/>
            ne ipsa ... <hi rend="italic">p. 91 u</hi>. 3 nudauit <hi rend="italic">om. V</hi> 8 quidem uerba diu <hi rend="italic">N\'</hi> uerba <lb/>
            quidem diu <hi rend="italic">T</hi> 10 ex.uit 1\' (i <hi rend="italic">eras.)</hi> 11 exubiis <hi rend="italic">B</hi> 12 qui <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            14 mandatil <hi rend="italic">N</hi> 15 contracxit <hi rend="italic">B</hi> contraxit <hi rend="italic">cet</hi>. 18 se <hi rend="italic">om. U\',</hi> se esse <lb/>
            <hi rend="italic">WE,</hi> esse <hi rend="italic">om. T</hi> 20 uides <hi rend="italic">B</hi> (es <hi rend="italic">ex</hi> is) 23 hunc (n <hi rend="italic">s</hi>. u.) <hi rend="italic">B m3<lb/>
             P m2</hi> 25 eius <hi rend="italic">UIJOT</hi> suis <hi rend="italic">N\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            singulari spolio uirtutis exutus. unde pelliciam accepit tunicam, <note type="margin"> c </note> <lb/>
            quia peccator habere non poterat spiritalem. reliquit igitur <lb/>
            uestimenta Ioseph et nudauit adulterae inuerecundiam, quae <lb/>
            postea latere non potuit. 
</p></div></div></body></text></TEI>