Hic ergo maior domus respondit illis: propitius sit uobis, nolite timere. deus enim uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thensauros in sacculis uestris: argentum uestrum probum acceptum habeo. illi enim dixerant: argentum uniuscuiusque in sacculis nostris inuenimus. argentum nostrum ad pondus rettulimus. o magna mysteria et euidenter expressa! hoc est dicere: cur inflamini? argentum uos habere uestrum in sacculis saepius usurpatis? quid enim habetis quod non accepistis? si autem accepistis, quid gloriamini quasi non acceperitis? iam saturati estis, diuites facti estis, qui argentum habere uos creditis, sed argentum uobis deus patrum uestrorum dedit. ille deus uester, ille patrum uestrorum deus est, quem negastis. sed ignoscit, sed indulget, sed recipit, si reuertamini. ipse est, qui uestrum non quaerit argentum, suum donat. ipse uobis dedit argentum in sacculis uestris. iam saeculi uestri argentum habent, qui lutum habebant; et ideo uester est qui dicit: conscidisti saccum meum et induisti me laetitia. laetitiae munus est Christus. ipse est argentum uestrum, ipse est pretium uestrum. non exigit a uobis dominus Iesus frumenti sui pretium, non quaerit uestri pondus argenti. argentum uestrum reprobum est, argentum sacculi non est bonum. argentum uestrum probum acceptum habeo, hoc est: non est illud materiale argentum, sed spiritale argentum uestrum, hoc est probum, quod fida deuotione quasi Iacob filii detulistis, quod sine damno datur et sine ullo adnumeratur dispendio, quandoquidem tali pretio detrimentum mortis excluditur, lucrum uitae adquiritur. Parauerunt autem munera, donec introiret Ioseph meridie. accelerauit meridiem fides Pauli. ante caecus erat, postea coepit lumen uidere iustitiae, quoniam qui reuelat ad dominum uiam suam et sperat in eum, dominus quoque educet tamquam lumen iustitiam eius et iudicium eius sicut meridiem. et Abrae quando deus apparuit ad ilicem Mambrae, meridies erat, cui de praesentia domini lux aeterna fulgebat. meridies est, quando Ioseph uerus in domum suam intrat, ut prandeat. tunc enim plus dies lucet, quando sacramenta celebramus. et intulerunt inquit ei munera. nos munera inferimus, ille instaurat conuiuium. ille dicit: adponite panes, quos soli Hebraei sumunt, Aegyptii manducare non possunt. sed ante conuiuium quanta dignatio! quam usus istius et sedulitatis et gratiae morale magisterium! adhuc de calumnia, quam sibi a Ioseph fieri putabant, fratres suspecti erant. ille inuitabat ad prandium: horum nutabat adfectus, ilius perseueret gratia. primus adpellat, primus interrogat: quomodo habetis?