Tenebatur tamen Beniamin iunior et patrio adhuc haerebat adfectu. tenebant eum legis uincula, mos paternus. fames inualescebat, quia sero ueniebat. intercedunt pro eo duo, Ruben et Iudas, hoc est humilitas atque confessio. his uadibus aput patrem utitur, his committitur. quorum unus primitiuus, alius resuscitatus. lex primitiui, euangelium resuscitati. his deducitur Beniamin iunior et bonis odoribus comitatus aduenit portans secum resinam, qua lapides marmorum conectuntur, eo quod praedicatione propria tamquam spiritali resina uiuos lapides etiam iste conecteret: portans etiam mel, quo noxia uulneris interius exeduntur sine acerbitate aliqua sectionis. talis enim Pauli praedicatio, ut putrem aboleret adfectum conruptumqne euacuaret umorem disputationis suae aculeo, urere magis aegra mentis uiscera cupiens quam secare. incensum orationis et casiam et guttam sepulturae insignia esse Dauid propheta nos docuit dicens: murra et gutta et casia a uestimentis tuis. uenit enim Paulus crucem domini praedicare, ilicem semper uirentem et nuces, quarum testa durior, fructus tenerior — meritoque uirga sacerdotalis Aaron nucina et Hieremiae baculum huiusmodi —, argentum quoque duplex. non otiosa munera esse quis dubitet, cum et patriarchae uita et apostoli sermo semper uirescat in pectoribus singulorum et eloquium sanctorum sicut argentum igne examinatum praecepti salubris fulgore resplendeat? nec inmerito duplex argentum referunt. in quibus Pauli praefigurabatur aduentus, qui laborantes presbyteros in uerbo atque doctrina duplici honore donabat. Uidit autem illos Ioseph et Beniamin fratrem suum ex eadem matre. iam uidentur Hebraei et uidentur a Christo, qui Ioseph uerus est, quando eum Pauli ueniunt typo, et loquitur illis mitia atque mansueta, ut pariter cibum: sumant. supra autem, quia sine Beniamin uenerunt, agnoscebat quidem eos, sed ab his se auertebat, ut scriptum est: et .loquebatur his dura, quia ipsi non agnoscebant eum a quo agnoscebantur. Pauli igitur merito profecerunt, quem dominus Iesus tamquam iuniorem fratrem ex eadem matre generatum amplius ceteris fratribus diligebat. aduertant Iudaei quem dominum negauerunt, qui etiam crucifixus ex synagoga eorum tamen tamquam ex eadem ortos parente plus diligit, si uel sero cognoscant suae salutis auctorem. sed propriorum conscii delictorum non credunt tantam Christi esse misericordiam, ut donet peccatum, remittat iniuriam. ideoque praefigurabantur in patriarchis quales essent futuri. inuitabantur ad gratiam, ad salutaris mensae uocabantur conuiuium, et calumniam sibi parari, insidias fieri suspicabantur. et coeperunt ad hominem, qui erat supra domum, in ianua domus causam suam uelle agere. adhuc dubitant introire et ex operibus suis malunt iustificari qui causam uolunt adstruere quam gratiam accipere et ideo in portis redarguuntur. qui autem fructum uteri uirginalis expectat et hereditatem domini, fili mercem negotiatur non erubescit in porta, sed in exitu uitae huius repellit inimicum, ne ad altiora properanti conscius culpae grauioris obsistat. unde mystice illis respondit maior domus. et is qui sit intellege, cum legeris Moysen fidelem in tota domo eius. maiores enim domus Moyses Petrus Paulus et ceteri sancti sunt, Christus autem solus est dominus, scriptum est quia Moyses fidelis in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicta essent, Christus uero tamquam filius in domo sua, quae domus nos sumus, si libertatem et gloriam spei tenuerimus.