Denique quicumque famem patiebantur ad Ioseph mittebantur. qui sunt isti nisi de quibus dictum est: conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canes? erat autem fames non unius loci, sed totius terrae, quia non erat qui faceret bonitatum. ideo dominus Iesus ieiunia mundana miseratus aperuit horrea sua et mysteriorum caelestium thensauros scientiae sapientiaeque patefecit absconditos, ut nulli alimenta deessent. dixit enim Sapientia: uenite edite panes meos, et ideo ab illo solo dicitur: dominus pascit me, et nihil mihi deerit qui saturatur a Christo. aperuit ergo horrea sua Christus et uendebat non aera pecuniae, sed fidei pretium et deuotionis stipendium quaerens. uendebat autem non paucis in Iudaea, sed uendebat omnibus, ut ab uniuersis nationibus crederetur. et omnes regiones uenerunt in Aegyptum ad Ioseph emere; optinuerat enim fames. omnes enim esuriunt quos non pauerit Christus. emamus ergo alimenta, quibus famem possimus repellere. nemo paupertatis suae contemplatione reuocetur, nemo uereatur qui argentum non habet. non quaerit Christus argentum, sed fidem, quae argento pretiosior est. denique emit eum Petrus, qui non habebat argentum. argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. in nomine Christi Iesu surge et ambula. et propheta Esaias dicit: qui sititis ite ad aquam et quicumque non habetis argentum ite emite et bibite et manducate sine argento et pretio uini. neque enim pretium quaesiuit a nobis qui pro nobis sanguinis sui pretium soluit, quia non auro et argento, sed pretioso nos redemit sanguine. ergo id pretium debes, quo emptus es. etsi ille non semper exigat, tu tamen debes. eme igitur tibi Christum non eo quod pauci habent, sed eo quod omnes habent per naturam, pauci offerunt per timorem. suum est quod a te Christus reposcit. ipse uitam ommibus dedit, ipse pro omnibus mortem suam optulit. solue pro auctore quod soluturus es lege. non mediocris iste contractus est, non omnes eum facile uident. denique illae uirgines in euangelio, quas ueniens sponsus exclusit, ideo foris relictae sunt, quia uenale oleum non emerunt. unde dicitur his: ite potius ad uendentes et emite uobis. et negotiator non inmerito praedicatur, qui uendidit omnia sua et emit margaritam. Et Iacob dixit filiis suis: quare pigri estis? ecce audiui quia est frumentum in Aegypto. descendite illo et emite nobis escas, non semel hoc Iacob dixit, cotidie omnibus filiis suis dicit, qui serius ueniunt ad gratiam Christi: quare pigri estis? ecce audiui quia est frumentum in Aegypto. ex hoc frumento granum est quod resurgit. qui igitur famem sustinet suae segnitiae debet adscribere. ecce inquit audiui quia est frumentum in Aegypto. citius utique iuniores aliquid quam seniores audire consuerunt, dum foris positi multi circumeunt. sed hanc negotiationem prius senex audit, sed ille senex, in quo est fidei longaeua canities, prior senex intellegit, senex, in quo uenerabilis est senectus et aetas senectutis uita inmaculata. nec omnes hanc negotiationem suscipiunt nisi filii Iacob et ipsi prouectioris aetatis. ideo decem pergunt, non pergit iunior. non misit eum pater, ne contingat inquit eum infirmitas. adhuc obnoxius erat infirmitati Beniamin iunior. patriarcha quidem legitur Beniamin, sed ille ex tribu Beniamin Paulus praefigurabatur. merito Iacob de eius infirmitate dubitabat. denique infirmatus est, ut sanaretur: caecitatem passus est, sed haec infirmitas ad salutem. denique illa caecitas lucem adtulit, accepimus historiam, cognoscamus mysterium. sine Beniamin patriarchae primo perrexerant, sine Paulo apostoli. uterque non primus aduenit, sed arcessitus a primis uberiorem mercem priorum suo fecit, aduentu. est inquit frumentum in Aegypto, hoc est: ubi maior fames, ibi maior ubertas est. magnum frumentum in Aegypto. denique et deus pater dicit: ex Aegypto uocaui filium meum. ex isto grano illa fecunditas; neque enim messis esse potuisset, nisi Aegyptii granum ante seuissent. est ergo frumentum, quod nemo ante esse credebat; in hoc frumento negotiantur patriarchae. et illi quidem argentum detulerant, sed bonus Ioseph frumentum dedit, argentum reddidit; non enim pecunia emitur Christus, sed gratia: pretium tuum fides est, hac emuntur diuina mysteria. portat autem frumentum hoc asinus ille ante inmundus in lege, sed iam mundus in gratia.