somnium autem et eius interpretatio huiusmodi est: quaecumque inquit facit deus ostendit Pharao. septem uaccae bonae septem anni sunt, et septem spicae bonae septem anni sunt. somnium Pharao unum est. et septem uaccae macrae, quae ascendebant post illas, septem anni sunt, et septem spicae macrae et a uento corruptae septem anni sunt. erit septem annis famis. uerbum autem quod dixi 'quaecumque deus facit ostendit Pharao', ecce septem anni ueniunt ubertatis magnae in totam terram Aegypti; uenient autem septem anni famis post haec et obliuiscentur ubertatem in tota Aegypto. et con- sumet famis totam terram et non agnoscetur ubertas terrae a fame, quae futura est post haec; ualida enim nimium. quod autem iterauit somnium Pharao bis, quia uerum erit uerbum a deo et festinabit deus facere illud. Uetus somnium, res recentes. posterioribus priora consumpta sunt et ubi erat ante ubertatis copia, ibi rerum omnium facta est indigentia. quod si quis huiusmodi consilium regi dedisset, ut aliquid de superiori ubertate posteriori principatus sui seruaret aetati, reliquo quoque tempori larga donandi affluentia redundasset. sed inmodica aeui superioris effusio etiam posteriora destituit et homines diripientes uniuersa aliquem Ioseph adhibere nolebant. etsi non ego Ioseph — quis enim istud? —, clamabam tamen uaccas illas pinguis non solum lasciuiam, sed etiam incuriam diuinae significare reuerentiae — de perfidis enim dictum est: tauri pingues obsederunt me et de Iudaeorum populo scriptum est: inpinguatus et obesus factus est et dilatatus est et dereliquit deum, qui fecit eum — et ideo somnium illud redundantiae saecularis perpetuum esse non posse: fore tempus, quo his famis dura succederet. nec tamen hoc somnium uni aut duobus demon- stratum arbitror, sed omnibus propositum, eo quod septem anni istius mundi pingues et saeculari ubertate opimi absorbeantur ab illis saeculis, quae futura sunt, in quibus perpetua quies et legis obseruantia spiritalis, quam Ephraem illa tribus patrum deo fructuosa custodiat, bona uacca, non illa corporeo distenta ubere, sed abundans spiritalis lactis et gratiae, super cuius decorem ceruicis deus sedere se dicit, ut scriptum est: Ephraem uacca docta diligere uictoriam, ego autem transiui super decorem ceruicis eius. non ergo inpinguet caput nostrum oleum peccatoris nec falsi fructus delectare nos debent, ne dicatur et de nobis: seminastis inpietatem et iniquitates eius uindemiastis. manducasti fructum falsum, quia sperasti in curribus tuis. nec me mouet quod habet spicas macras et uento corruptas, quia et Dauid tum melior erat, quando sicut aranea tabescebat, et spiritus contribulatus sacrificium dei est et illi praestantiores euadunt quos in hoc saeculo grauibus iniuriis spiritus malignus exercuit. unde magis mystica meruisse praemia Ioseph arbitror, quia de mysticis est locutus. quid enim sibi uult anulus digito eius insertus nisi ut intellegamus pontificatum ei fidei esse delatum, ut alios ipse signaret? quid stola, quae amictus est sapientiae, nisi tributum ei ab illo rege caelesti prudentiae principatum? torques aureus intellectum bonum uidetur expri- mere; currus quoque significat fastigium sublime meritorum. quis autem est qui ex gentibus accepit uxorem nisi qui ecclesiam sibi ex nationibus congregauit et suscepit ex ea filium Manassem, per quem oblitus est omnes dolores suos, quos habuit de sacrilegiis Iudaeorum? suscepit alium quoque fiium Ephraem, per cuius profectum claruit quod suscepta in carne humilitas et diuinitatem non humiliauit et cumulauit gloriam.