Et factum est inquit post biennium. mentior de hoc nostri spadonis tempore, nisi et dies conuenit, quia post biennium recepit officium nec recordatus est, sed admonitus. cognouit enim quod etiam regnum ipsum in hoec saeculo esset somnium qui suo somnio non credidit. didicit etiam regum . . . . esse somnia nec ipsorum potestates esse perpetuas. sed cito hunc locum praetereat dolor, ne ipsa commemoratione crudescat; ne ipsius quidem sermonis mei meminisse delectat, quem tunc temporis uel effuderit dolor uel extorserit ecclesiae contumelia. admonitus ergo sui per somnium regis ait: peccatum meum recordor. sera quidem ista est, sed utinam uera confessio. post peccatum fateris quod ante peccatum cauere debueras. quam cito oblitus fueras memor esto mei. scis nempe tunc temporis hunc fuisse sermonem, sed obtunsas aures habebas fastu potentiae et uini ebrius non audiebas uerba sobrietatis. uel nunc memor esto mei, qui peccatum sero fateris. qui rogas seruulum cur dominum negas? inebriare iam non uino, sed sancto spiritu. recordare quid passus sit, cum quo dormisti somnum tuum et somniasti somnium. et ipse praepositus erat et praepositus epularum regis, quae ad opus pistorium pertinebant. sublimem se esse credebat, quia in potestate habebat panem regium: nesciebat multos anfractus esse huius potentiae. minabatur aliis ipse mox supplicio dedendus extremo nec audiuit eum, qui licet seruulus domini tamen loquebatur oraculum, quod ipsius iussu regis, de quo sibi plurimum blandiebatur, caput amissurus esset, esca auibus derelinquendus. uel hoc te exemplum reuocare debebat, ut perfidiae non crederes. sunt et alia exempla de fastu et fragilitate ministrorum regalium, quae posterioris temporis historia habet. et Doec praepositus erat et praepositus regis animalium ad disciplinam mulorum, hoe est spadonum animalium. hic quoque sacerdotem domini detulit et regem fraude conmouit in sacerdotis periculum et hic Syrus erat. num mentior, quando et patria et facta conueniunt? Aman quoque a cubiculo regis et ipse praepositus, dum inuadere ecclesias domini inproba temeritate contendit populumque fidelem spoliare ac persequi, grauibus sacrilegia suppliciis expendit. Sed reuertamur ad istum uini praepositum, qui quasi multo ebrius mero beneficii auctorem oblitus est diu, aliquando tamen, ut regi prouideret interpretem, non quasi gratus, sed quasi callidus intimauit seriem rei gestae. quo cognito rex quoque eum iussit arcessiri erutumque de carcere interrogauit, si posset interpretari sibi somnium. cuius explanatione delectatus remouit iniuriam, honorem detulit. itaque uidete si non praesentibus et ista conueniunt. iniuria inlata est prius quam cognosceretur a rege, gratia relata, ubi regi est cognitus. ita rex uacat culpa, quia et id quod excepit uir sanctus iniuriae alienum fuit et id quod recepit gratiae regis est proprium.