de istis uero spadonibus quid dicam? qui exemplo debent esse spadonibus ceteris quod status eorum fragilis et tenuis et in uoluntate regia spes omnis quibus leuis offensa summum periculum sit, secundae autem res uile ministernum. gloriabatur alter quod esset uini praepositus, alter quod pistorum. uterque offendit missique in carcerem et conmendati sancto Ioseph ab ipso carceris clauiculario, cum essent illic dies complures, uiderunt somnium. et cum reuiseret eos Ioseph, tristes turbatosque animi offendit, quia turbabantur somnio, cuius interpretem non inuenirent. nonne per deum inquit interpretatio somnii est? narrate ergo mihi. et narrauit praepositus uini somnium suum: erat uitis in conspectu meo, in uite autem tres radices et ipsa florens, ferens germina, maturi et butrones uuarum et calix Pharao in manu mea. et sumpsi eam et expressi eam in calicem et dedi calicem in manus Pharao. et dixit illi Ioseph: tres radices tres dies sunt. adhuc triduum, et in mentem habebit Pharao principatum tuum et restituet te super officium tuum pristinum et dabis calicem in manus Pharao. sed memor esto per temet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei ad Pharao et educes me de carcere isto, quia furto inuolatus sum de terra Hebraeorum et hic nihil mali feci, sed miserunt me in lacum carceris huius. alterius somnium non libet dicere. meministis certe uerborum meorum, quod etiam tunc refugerim eius interpretationem in eo, cuius exitum refugio, mortem horresco. de isto prius dicamus, qui sibi beatus uidebatur, cum esset uini praepositus, et hunc summum credebat apicem omnis potentiae, quod regi calicem dabat, haec gloria illius, haec magnificentia in hoc saeculo: hac defraudatus dolebat, huic redditus gratulabatur. sed hoc somnium est et omnis potentia saeculi somnium, non ueritas est. denique per somnium uidit reddi sibi principatum suum. et Esaias dicit ita esse huiusmodi homines, qui in hoc saeculo delectantur rebus secundis. sicut qui in somnis manducat et bibit uidetur sibi cibo aut potu, dum dormit, repleri, sed cum uigilauerit, incipit esurire amplius — tunc intellegit quam inanis ille cibus et potus fuerit somniantis — : sic qui in hoc dormit saeculo nec oculos aperit ad mysteria diuina, quamdiu somno grauatur corporis, putat alicuius momenti esse hanc saecularem potentiam — quasi in somnis eam uidet — ubi euigilauerit, deprehendit quam inanis huius uoluptas saeculi sit. Considera nunc illum uerum Hebraeum, illum non somnii, sed ueritatis et praeclarae uisionis interpretem, qui de illa diuinitatis plenitudine ac libertate caelestis gratiae in hunc corporeum carcerem uenerit, quem non potuit saeculi huius inlecebra mutare, non ulla corruptela mundanae uoluptatis euertere, qui temptatus non decidit, adpetitus non adpetiuit, postremo adulterina quadam synagogae manu ueste corporis adprehensus carnem exuit, liber mortis ascendit. calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, quem non carcer terruit. non inferna tenuerunt. quin etiam quo ueluti puniendus descenderat, inde alios liberauit: ubi ipsi stringebantur mortis uincula, ibi laxauit ipse uincula mortuorum. considera ergo istum Hebraeum dicentem illi praeposito spadonum, qui contraxerat offensam regiam, quem restituerat muneri suo: memor esto per temet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei. ideo secundo repetiuit, quia sciebat non recordaturum quid euasisset iniuriae, cum potentiam recepisset. ideo secundo admonuit, quia secundo liberauit, ut si prioris beneficii eum memoria non teneret, uel posterioris subiret, non despiceret auctorem salutis suae, non perfida praeuaricatione uiolaret. sed quod peius est, cito beneficii inrepit obliuio rebus secundis. redditus officio suo non est memor factus interpretis, sed 496 oblitus est eum. sed etsi ille obliuiscebatur, Christus non obliuiscebatur, sed loquebatur ei et per seruulum loquebatur dicens ad eum: memor esto per temet ipsum, hoc est uel officii tui contemplatione quid audieris recordare. sed etsi nunc oblitus es, memor eris mei, ut euadas periculum, qui oblitus es beneficium. tamen elatus potentia non recordabatur. et quanta haec potentia, ubi uini ministerium? en unde omnis iactantia! quia erat spadonum praepositus, qui uinum poculis regiis ministrabant.